Genre: 
Full text: 
Jam nunc ad illos properare convenit quia passionis tempus immane apostolorum namque natalitio zoe beata dum oraret promptior celso per sontem tradidit spiritum | Dies deductos octo postt ranquillinus Pauli ad aulam orans nihilominus diro est hic tunc dilapidatus saxo vasto dimersum corpus et in flumine mens vero efflat arduo in sidere | Horum protinus requirentes corpora Nicostratus et Claudius cum sobole diebus tenti decem, cum Castorio mersi marinis amnibus in fluctibus explerunt dignum passionis praemium | Torquatus sanctis fraudulenter nectitur commento cujus capitur Tiburtius affectu saevo atque diro vindice quem et mucrone imperavit plectere Christoque fortem consecravit martyrem | Sanctorum hospes Castulus Zetarius captus est Christi martyr mox efficitur postquam deinde verberati lanceis Marcellianus sanctus et Marcus probus sic laureati fundunt caelo spiritum | Togam deo post adquisitam candidam pulcer ut gregem pastor Christo traditum Sebastianus paedagogus optimus insidiatur per crudeles vincitur hac servis ductus principum obtutibus | Quem jam tyrannus imperat mox impius duci in campum et sagittis insui sed Christi postea sanatus gratia inter flagella demum vitam terminans arcem sacratam evolat in aethera | Adesto nunc beate jam precantibus Sebastiane jam tuere servulos sancto cum illo comitatu proprio dimitte culpam atque praesta veniam omnes fruamur gaudia caelestia | Fraterna clerum caritas conglutinet nullum simultas a caterva disgreget fucus rubigo luxus avaritia abscedat omnis impia conventia Christum ut abete pura mens jam ambigat | Gentes lugum quod impie nos comprimet tuo depelle adjumento gratiae moribus et hostis absit vel penuria adversa cuncta ocius effugiant pax sit perennis functis quies placita | Non nos in ira judex corripiat cum terror ejus fulserit in gloria nec ignis vorax mancipandos approbet
Fulltext source: 
E-Mah Cod. 30 189
Notes: 
Randel 384-14