Full text:
O beate mundi auctor atque rerum conditor qui non es acceptor omnis personae nec munerum sed in his qui te requirunt ades clementissimus | Qui beatum caeli civem Christophorum martyrem eximens a caenulento limo pravi germinis glorioso tuo nutu praesciendo Attrahis | Spreta sui vir devotus generis flagitia veritatis sequeretur promptior vestigia ac proinde tuam Christe potiretur gratiam | Deciusque imperator captum a comitibus necti suis hunc beatum nititur militibus quem virilem prorsus esse bello adprobaverat | Elegans hic statura mente elegantior visu fulgens corde vibrans et capillis rutilans ore Christum corde Christum Christophorus insonat | Iste nempe linguae nostrae nesciens eloquia Christi in virtute dari sibi patrem imprecans ilico deo favente loquebatur omnia | Tunc deinde aula Christi precaturus adiens postulata impetravit virgam suam frondere virtute qua roboratus in agone proficit | Veritatis plena fide insequens vestigia militum se persequentum fragmina multiplicat quo haberent saturati plena cuncti saecula | Ad fidem Christi proinde convocati milites cum beato Christophoro fonte almo lavacri expiati gaestiaebant rudimenta fidei | Unde hunc deinde istos colligatos milites una voluntate sistunt Decii conspectibus quem suo sermonae sanctus protinus aggreditur | Memoratus rex crudelis furibundus acriter sanctum jubet Christophorum pensum radi ungulis denudatis donec costis carnibus discerperent | Aquilinam tunc deinde sanctamque Gallenicam poenis actas sevienter litat Christo martyres pugionae consecravit memoratos milites | Ignibus post haec beatum deputat atrocibus attigit sed nusquam illum flammae pyrsus validus non secus ut aurum fulgens rutilans egreditur | Sociis dehinc ad astra decem missis milibus quos pro Christo desecavit gladius tyrannicus ense idem verberatus aetheris provebitur | Inde omnes te praecamur Christe fidelissimae ut tuae promissionis foedera non abneges quam cum sancto Christophoro pepigisti dulciter | Sed per eum mereamur adsequi caelestia amputata prorsus a nobis omnia peccamina fulgeat perennis deus in aeterna saecula
Genre:
Usual feast:
Similar chant ID:
a06898
Fulltext source:
E-Mn Mss/10001, 142v
Notes:
Randel 389-01
- Log in to post comments