Full text:
Plebs deo dicata pollens et caterva multiplex coetus et conventus omnis tentus orbis ambitu sanguinis quos mundat unda singularis victimae | Aurium claros meatus et profunda pectoris cordis intima simulque mentis alta pandite res pia narratur omnes hunc venite praepetes | En nova processione prosilit miraculum dum medelae substat ordo plenus omni munere nam vigent Cosmas et alter Damianus inclyti | Ore tactu posse jussu cum medenti gratia igne fessi igne verbi cuncta siccant morbida arte libri arte caeli tota curant languida | Quicquid illis esse substat ad salutem proficit una virtus format ipsa quaeque sunt vitalia dum viget totum quod ore quod manu determinant | Ossa nervi vel medullae sanguis artus viscera spiritus et omne pectus anxiosum tediis tota sanctis ferre plena sic medelam postulant | Ut ruat daemon et horror languor ulcus decidat gratia culpam sequatur et scelus clementia sit malis omnino finis et bonis aeternitas | Laus tibi per omne tempus trinitas indifferens laus honor virtusque summa singularis gloria quae Deum te saeculorum personet in saecula
Genre:
Usual feast:
Similar chant ID:
a06908
Fulltext source:
E-Mn Mss/10001, 151v
Notes:
Randel 390-08
- Log in to post comments