Genre: 
Full text: 
Plebs omnis sancta conventus ecclesiae primitiarum deferentes munera in loco sancto quem elegit dominus in novitate ambulemus gratiae illuminati corpus et spiritum | Hujus diei clara sit sollemnitas sic feriata gaudiis sollemnibus qui sanctum habent spiritum paraclitum regni caelestis innovati gratia accipiamus munera caelestia | Absit a nobis daemonum collegio ille qui olim occaecavit populum diei hujus nesciens miseria communionis sequestrati gratia sanati quoque vera dei gratia | Te autem almae poscimus omnipotens ut lumen verum tribuas fidelibus ne occaecati vadant in deterius huius diei nesciens miseria quae sanctitatis tanta crevit gratia | Hinc advocati omnes hinc in crastina accipiamus sanctaque misteria recedant doli animae et corporis ut lumen verum luceat in cordibus te protegente conservemus saepius | Oremus quoque domini clementia ut mittat nobis sanctum adjutorium illum de caelis angelorum agmina illuminata corda innocentia in novitate ambulemus gratia | Occurat nobis Michael archangelus ille caelestis angelorum agmina ut bonis semper innovati sensibus tenebrae cordis auferantur ocius lumenque verum luceat in cordibus | Huius catervae multitudo populi sanctificentur a supernis sedibus ut per multorurn temporum curricula possint explere sancta sacrificia hujus diei primitiva gratia | Tu trinitatis sempiterna gloria honor quaesumus et potestas indita quae trinitas pater patrisque filius cum spiritu unus deus substantia per cuncta regnat saeculorum saecula | Amen
Fulltext source: 
E-Tc 35.6 166
Notes: 
Randel 390-09