Genre: 
Full text: 
Restant nunc ad Christi fidem virtutis insignia quae sanctorum rite possint adsequi praeconia quae unius festa diem celebrantur gloria | Assunt nempe sanctitatis nobilis prosapiae nunilo siquidem virgo sanctaque Alodia quae clarent germanitate clarentque martyrio | Quae ambo inveunti aetatis infantiae martyres deo qua fide dilitescunt domui sed Christi accense igne enitescant celibes | Tunc deinde functionem cujusdam versipelli impelluntur ad conspectum praesidis viam vici vitam normam confitentes Christiani dogmatis | Protinus regi delate perducuntur pariter urbis Osce assistentes principis praesentia quae interrogate pari Christum voce clamitant | Ilico traduntur almae private custodiam ubi quaterdenum tempus dierum instantiae respuunt promissiones respuunt supplicia | Sed in tali mancipate dierum articulo | Non cessant Christum praecantes ut illis constantiam passionis atque mortis largiretur optio | Igitur completa dies illuxit feliciter comproducte producuntur ad forum perniciter sic se ambo exortantes ad palmam martyrii | Percitus litor ostendens fulgurantem gladium ubi comprosilit prima nunilo sanctissima crine sibi illigata percussa prosternitur | Quod cernens germana virgo protinus Alodia excipit flexa cervice imminentem gladium sicque ambe laureate praebeantur aetheris | Inde tuam omnes sancte flagitamus gratiam ut earum interventu dimittantur crimina vitaque feliciorum potiamur gaudia | Procul sit a corde dolum pellantur lascivia caritatis omnis uno conectamus vinculo quo carisma dona sancti perfruamur spiritus | Gloria patri natoque semper et paraclito laus potestas atque virtus gratiarum copia quae deum cuncta fatentur saeculorum saecula | Amen
Fulltext source: 
GB-Lbl MSS. Add. 30851 149v
Notes: 
Randel 392-15