Genre: 
Full text: 
Immense caeli conditor haec precum vota supplicum clementer jam respicias idem qui semper permanet | Haec plebs alumna patronum canit sibi praecipuum testem Pelagium regnam rectus qui meruit | Qui in aetate parvulus in festum hostem proterit caduca temmendo regna pervenit ad caelestia | Quem saeculi blanditiae nec gladii ferocitas illicere prae valuit ut te negaret dominum | Auram nam sibi respuit collatum a tyrannico fugitque simul epulas pomposasque delicias | Aggressus namque principem Christum laudare non desit proque nec mori timuit nec decollari veruit | Nam ille caelo animum cum terreretur dirigens paratas sibi aureas calcavit vester fortiter | Hic te omnis ecclesiae immensa poscit trinitas quo martyris suffragio omni resistat vitio | En sanctae martyr acclines Pelagii preces suscipe tunentium fidelium deferque vota singulis | Per te mestus auxilium suum egenus cespitem simulque plebs catholica caeli petat praesidia | Ut ortus qui gallaetia passusque sistis Corduba pro nobis Christum supplica superna patiens gaudia | Non nos obscura passio in celebra eveniat nec vocem ad inclyta hostis tetri perfidia | Praesta pater
Fulltext source: 
Paris, BN, NAL 239 68v
Notes: 
Randel 385-05. "In celebra eveniat" is a palimpsest