| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Magnificat anima mea dominum et exsultavit spiritus meus in deo salutari meo aula respexit humilitatem ancillae suae ecce enim ex hoc beatam me dicent omnis generationes quia fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen ejus et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum fecit potentiam in bracchio suo dispersit superbos mente cordis sui deposuit potentes de sede et exaltavit humiles esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes suscepit Israel puerum suum recordatus misericordiae suae sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini ejus in saecula | g01598 | Ca |
| Suscepit Israel puerum suum recordatus misericordiae suae sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini ejus in saecula alleluia | 602296 | R |
| Magnificat dominum caelestis contio tota vox robur ens hominum pia solvat cum prece vota Christo justorum dilectori venerando quo gemmis decorum justus praefulget amando o pie juste dei martyr pugil assecla sanctae funde praecamen ei quem totus amaveras ante haec ut plebecula tua festa colens celebranda pura sit a macula cum Christo magnificanda agonis in diecula sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini ejus in saecula | 202969 | A |
| Magnificat anima mea dominum et exsultavit spiritus meus in deo salutari meo | Quia respexit humilitatem ancillae suae aecce enim ex hoc beatam me dicent omnis gentes | Quia fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen ejus et misericordia ejus in progenie in progenies et progenies timentibus eum | Fecit potentiam in bracchio suo dispersit superbos mentem et intellectum cordis sui | Deposuit potentes de sede et exaltavit humiles | Esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes | Suscepit Israel puerum suum memorare misericordiae suae sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini ejus in saeculorum | h04641 | CaH |
| Magnificat anima mea dominum et exsultavit spiritus meus in deo salutari meo | Quia respexit humilitatem ancillae suae aecce enim ex hoc beatam me dicent omnis generationes | Quia fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen ejus et misericordia ejus in progenie in progenies et progenies timentibus eum | Fecit potentiam in bracchio suo dispersit superbos mentem et intellectum cordis sui | Deposuit potentes de sede et exaltavit humiles | Esurientes replevit bonis et divites dimisit inanes | Suscepit Israel puerum suum memorare misericordiae suae sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini ejus in saeculorum | h03296a | ANTV |
| Benedictus dominus deus Israel quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui sicut locutus est per os sanctorum qui a saeculo sunt prophetarum ejus salutem ex inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti jusjurandum quod juravit ad Abraham patrem nostrum daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi in sanctitate et justitia coram ipso omnibus diebus nostris et tu puer propheta altissimi vocaberis praeibisenim ante faciem domini parare vias ejus ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum eorum per viscera misericordiae dei nostri in quibus visitabit nos oriens ex alto illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis gloria patri et filio et spiritui sancto sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum amen | g01005 | Ca |
| Benedictus dominus deus Israel quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae | Et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui sicut locutus est per os sanctorum prophetarum suarumque a saeculo sunt | Salutem de inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos | Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorare testamenti sancti sui | Jusjurandum quod juravit ad Abraham patrem nostrum daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi in sanctitate et justitia coram ipso omnibus diebus nostris | Et tu puer propheta altissimi vocaberis praeibunt enim ante faciem domini praeparare vias ejus | Ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum | Per viscera misericordiae dei nostri in quibus visitabit nos oriens exalto | Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis | Gloria | h04643 | CaH |
| Vere quia dignum et justum est invisibilem deum patrem omnipotentem filiumque ejus unigenitum dominum nostrum Jesum Christum cum sancto spiritu toto cordis ac mentis affectu et vocis ministerio personare | Qui pro nobis aeterno patri Adae debitum solvit et veteris piaculi cautionem pio cruore detersit | Haec sunt enim festa paschalia in quibus verus ille agnus occiditur ejusque sanguine postes fidelium consecrantur | Haec nox est in qua primum patres nostros fílios Israel eductos de Aegypto Rubrum mare sicco vestigio transire fecisti | Haec igitur nox est quae peccatorum tenebras columnae illuminatione purgavit | Haec nox est quae hodie per universum mundum in Christo credentes a vitiis saeculi segregatos et caligine peccatorum reddat gratiae sociatque sanctitati | Haec nox est in qua destructis vinculis mortis Christus ab inferis victor ascendit | Nihil enim nobis nasci profuit nisi redimi profuisset | O mira circa nos tuae pietatis dignatio | O inaestimabilis dilectio caritatis ut servum redimeres filium tradidisti | O certe necessarium Adae peccatum quod Christi morte deletum est | O felix culpa quae talem ac tantum meruit habere redemptorem | O beata nox quae sola meruit scire tempus et horam in qua Christus ab inferis resurrexit | Haec nox est de qua scriptum est et nox sicut dies illuminabitur et nox illuminatio mea in deliciis meis | Hujus igitur sanctificatio noctis fugat scelera culpas lavat et reddit innocentiam lapsis maestis laetitiam | Fugat odia concordiam parat et curvat imperia | In hujus igitur noctis gratia suscipe sancte pater incensi hujus sacrifícium vespertinum quod tibi in hac cerei oblatione sollemni per ministrorum manus de operibus apum sacrosancta reddit ecclesia | Sed jam columnae hujus praeconia novimus quam in honorem dei rutilans ignis accendit | Qui licet divisus in partes mutuati tamen luminis detrimenta non novit | Alitur liquantibus ceris quas in substantiam pretiosae hujus lampadis apis mater eduxit | O vere beata nox quae expoliavit Aegyptios ditavit Hebraeos | Nox in qua terrenis caelestia junguntur | Oramus ergo te domine ut cereus iste in honorem tui nominis consecratus ad noctis hujus caliginem destruendam indeficiens perseveret | In odorem suavitatis acceptus supernis luminaribus misceatur | Flammas ejus lucifer matutinus inveniat | Ille inquam lucifer qui nescit occasum | Ille qui regressus ab inferis humano generi serenus illuxit | Precamur ergo te domine ut nos famulos tuos omneque clerum et devotissimum populum una cum papa nostro N. atque pontifice nostro N. nec non et gloriosissimo rege nostro N. quiete temporum concessa in his paschalibus gaudiis conservare digneris | Per dominum nostrum Jesum Christum filum tum qui tecum vivit et regnat in unitate spiritus sancti deus per omnia saecula saeculorum amen | g03207 | Pr |
| Benedictus dominus deus Israel quia visitavit et fecit redemptionem plebi | Et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui | Sicut locutus est per os sanctorum pophetarum suorum qui a saeculo sunt | Salutem de inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos | Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorare testamenti sancti sui | Jusjurandum quod juravit ad Abraham patrem nostrum daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati | Serviamus illi in sanctitate et justitia coram ipso omnibus diebus nostris | Et tu puer propheta altissimi vocaberis praeibis enim ante faciem domini parare vias ejus | Ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum | Per visceram misericordiae dei nostri in quibus visitabit nos oriens ex alto | Illuminare eis qui in tenebris et in umbrae mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis | h04285a | ANTV |