| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Scripta sunt caelo duorum martyrum vocabula aureis quae Christus illic annotavit litteris sanguinem notis eadem scripta terris tradidit | Pollet hoc felix per orbem terra Hibera stigmatae hic locus dignus tenendis ossibus visus deo qui beatorum pudicus esset ospes corporum | Hic calentes ausit undas cedit ictu dupplici illitas cruore sancto nunc arenas incole |quem frequentant obsecrantes voce votis munere | Exter hic nec non et urbis colonus aduenit fama nam terras in omnes praecurrit proditrix | Hic patronos esse mundi quos praecantes ambiunt | Nemo puras hic rogando frustra congessit preces laetus inter se revertit supplicator fletibus omne quod justum poposcit impetratum sentiens | Tanta pro nostris periclis cura suffragantum est non sinunt inane ut ullus voce murmur fuderit audiunt statimque ad aures regis aeterni ferunt | Inde largo fonte abyssi dona terris influunt supplicum causas petentum quae medullis irrigant nil suis bonis negavit Christus umquam testibus | Isti sunt quos nec catena dira nec mors terruit unicum deum fateri sanguinis dispendio | Sanguinis dex tale damnum lux rependit longior | Hoc genus mortis decorum est hoc probis dignum viris membra morbis exuenda testa venis languidis membra morbis exuenda testa venis languidis hostique dona referre morte hostem vincere | Pulchra res ictum sub esse persecutoris pati nobilis per vulnus amplum porta justis panditur lota mens in fonte rubro sede cordis exilit | Nec rudem crudi laboris ante vitam duxerant milites quos ad perenne cingulum Christus vocat sueta virtus bello en armis militat sacrariis | Caesaris vexilla linguent eligunt signum crucis pro quo ventus hic draconum quos gerebat palleis preferunt insigne lignum quod draconem subdidit | Viliscent expeditis ferre dextris spicula | Macinis murum ferire castra fortis cingere | Impias manus cruentis inquinare stragibus | Forte tunc atrox secundos Israelis posteros doctor aule mundialis irae ad aram jusserat idolis litare nigris esse Christi refugas | Libera sucinctam ferre spem urguebatque fides illa virgas et secures et bisulcas ungulas ultro fortis expetebat Christi amore interrita | Carcer illigata diris colla baceis impedit barbarus forum per omne tortor exercet manus veritas crimen putatur vox fidelis plectitur | Tunc et esse cesa virtus triste percussit solum et rogis ingestas mentis ore flammas sorbuit dulce tunc justis cremari dulce ferrum perpeti | Hic duorum cara fratrum concalescunt pectora fida quos per omne tempus junxerat germanitas stant parati ferre quidquid sors tulisset ultima | Seu foret prebenda cervix a bippenne publica verberum post vim crepantum post catastas igneas sive pardis offerendum pectus aut leonibus | Nos ne Christo procreati mamone dicavimus et dei formam gerentes serviemus saeculo absit ut caelestis ignis se tenebris misceat | Sit satis quod capta primum vita sub cirografo debitum persolvit omne functa rebus Caesaris tempus est redendi deo quidquid est proprium dei | Ite signorum magistri vos tribuno adsistite | Aureos offerte torques sociorum proemia | Clara nos hic angelorum jam vocant stipendia | Christus illic candidatis praesidet cohortibus et throno regnans ab alto damnat infames deos vosque qui ridenda vobis monstra dibus fingitis | Haec loquentes obruntur mille penis martyres | Nexibus manus utrasque flexus involvit rigor | Et calips adtrita colla duris ambit circulis | O vetustatis silentis obsoleta oblivio invidentur ista nobis fama et ipsa extinguitur cartulas blasfemus olim nam satelles abstulit | Ne tenacibus libellis erudita saecula ordinem tempus modumque passionis proditum |dulcibus linguis per aures posterorum spargerent | Hoc tamen solum vetusta subtrahunt silentia jugibus longum catenis ad capillum paverint quo viros dolore tortos quave pompa ornaverit | Illa laus occulta non est nec senescit tempore missa quod sursum per auras evolarunt munera quae viam patere caeli praemicando ostenderent | Illius fidem figurans nube fertur anolus hic sui dat pignus horis ut ferunt orarium quae superno rapta flatu lucis intrant intimum | Per poli liquentis axem fulgor auri absconditur ac diu visu sequacem testilis candor fugit subeuntur usque ad astra nec videntur amplius | Vidit hoc conventus adstans ipse vidit carnifex et manu repressit ore ac stupore oppalluit sed tamen peregit ictum ne periret gloria | Jamne credis bruta condam Vascone gentilitas cum sacrum crudelis error inmolares sanguinem credis in deum relatos hostiarum spiritus | Cerne quam palam feroces hic domantur daemones qui lupino capta ritu devorant praecordia stranguilant mentes et ipsas seque miscent sensibus | Tunc suo jam plenus hoste sistitur furens homo spumeas efflans sabilas cruda torquens lumina expiandus questione non suorum criminum | Audiens nec tortor adest ejulatus flebilis scinditur per flagra corpus nec flagellum cernitur crescit et suspensus ipse vinculis latentibus | Hiis modis spurcum latronem martyrum virtus quatit his coercet torquet urit et catenas incutit proedo vexatis relictis e medullis exilit | Linquid illaesam rapinam faucibus siccis fugit ungue ab imo usque ad capillum salva reddit omnia confitens ardere sese nam geenne est incola | Quid loquar purgata longis salva morbis corpora algidus cum decoloris error artus concutit hic tumor vultum reliquid hic color verus redit | Hoc donum salvator ipse quo fruamur praestitit martyrum quod membra nostro consecravit oppido ospitant quae nunc coloni quos Iberus alluit | State nunc hymnite matres pro receptis parvulis conjugum salute laeta vox maritatum strepet cit dies haec festa nobis sit sacratum gaudium | Gloria et honor deo virtus et imperium una patri filioque inclyto paraclito cui laus et potestas per aeterna saecula | Amen | a06750.1 | H |
| Laudem beatae Eulaliae puro canamus pectore quam Christus inter martyres casto sacravit sanguine | Quae clausa duris postibus interque fortes cardines somni civique nescia Christum canebat pervigil | Custos tremendi liminis laxis stupebat vinculis in carceris congustia mentis beate gaudia | Judex furore turbidus surgit cruentis faucibus et increpat noctis moram sanctam daturus hostiam | Lentoque primo verbere Christi puella ceditur sed consecrare pernegat libamen aris impium | Tunc in reciso stipite ductis in altum bracchiis latus puellae ceditur nudamque flammis uritur | Victor recedit spiritus corpus relinquens pallidum quod lege mortis perditum reducat ad vitam deus | Jamjam quieti psallite patrique laudem dicite Christumque laudemus pium simulque sanctum spiritum | Haec nos redemit trinitas cujus perennis gloria in saeculum nescit mori vivens per omne saeculum | Amen | h00621 | HYMN |
| Solemne festum ples benigna promite Sebastiani martyris sanctissimi quo mundum linquens regna caeli possidet omnes sonoro jubilo concinite Christo que vota corde pura reddite | Hic litterarum clarus et christicola et mediolani indolis indigena charus tyranno erat nam principibus sub veste ad hoc mundiali militans fidei ut digna mulceret alloquia | [...] | Inter parentum lachrymas vel conjugum Christi coeperunt milites mollescere mentesque poenae ad dolores flectere sed tunc eorum coram erat coetibus Sebastianus belliger fortissimus | Mox quibus inter ipsos objiciens digni qui sanctos in medio consulto cunctos instruens alloquio mundique falsa esse lucra indicat caelestis regni praedicans insignia vitam finiri propter Christum imperat | Haec cum beatus aptius discerneret chorus cum lumen radians ab aethere Sebastianum afficit mox lucidum et palliatus juvenis sub lumine quo fertur eum imbui plenissime | Haec intra sedes acta sunt nicostrati jam prima cujus zoe uxor credidit bis ternos annos quae elinguis dux erat effecta jussu eloquens tunc martyris ejus cujus dictu rite prorsus insequid | Nam se boabat in tuere angelum sacrum tenere ante ipsum codicem per quem digesta hauriebat singula confestim omnes credi ad hoc clamitant ablutionemque ocyus expostulant | Sed semper ardens atque dignus providus Sebastianus imperat Nicostratum ut vincla tenti traditi in carcerer forent quo acti cum jam illis credulis baptisma cuncti consequantur aptius | Quod rite factum credidit et Claudius cum prole caro cara et cum conjuge cum jam beatus ad vocatus presbyter qui persequentum metu erat latitans in abditis hic baptizandis imperat nomen dari | Tunc universi prodeunt vocabula sex dena et octo utrorum que sexuum tincti per idem sunt pio in gurgite et jam renati sub divina gratia decem diebus laeta psallunt cantica | Praefectus urbis tunc erat cromatius ad hoc requirit ipse tranquillinum sic qui de liberorum diceret arbitrio fidemque Christi ille plenae intimans ipsum colendo sese natum indicat | Cujus edoctus sospitate arbiter venire sanctos illico clam praecipit pensans venalem esse Christi gratiam dispondet auri infinita pondera artus mederi languidos expostulat | Non hoc potiri distrahendo opines nisi Christum credas prius sancti inquiunt tuo medela erit nulla corpori adest ipse vovet statim ad haec credere adempta omni pectoris formidine | Sed mox ortant eum commode prius deorum fincta monstra frangere cultura nempe noxia omni pellere cunctis delictis abnuere protinus quod ut agatur optat ille promptior | At tunc ceperunt martyres conterere delubra vana operis mechanice decorus adstat angelus cromatio qui cuncta curat solvit et podagricos nodos supernum protinus scolastico | Sebastiani provido consilio tunc aegrotari aemulat cromatius praefectus alter rei adit publicae abjecta mundi istae ut dispendia futurae vitae rudimenta ad petit | Cum patre credit dulcis et Tiburtius omnisque credit propria familia centum quater nos mille et promiscuos sacri abluta lavacri discrimina carismatumque consequuntur gratiam | Antistes erant tunc magnum galus episcopus sanctos tuendos colligit cromaticos sacris praecepit proprius in aedibus | a06491 | H |