Full text:
Flos patriae decus atque decor Barcinonensis et urbis honor civibus enitet Eulalia lilia candida virgo velut vel rosa martyrio rubuit | Unde corona perennis ei tradita creditur esse duplex quae pretiosa deo meritis virginibus sociata polo martyribus sine fine manet | Quam prece poscimus assidua ut mala pellat ab urbe sua digne petentibus ipsa petat nos ibi vivere post obitum impetret est ubi nunc anima | Praestet hoc omnipotens deitas trina colenda sed una tamen omne cui famuletur opus laudet et omne quod est pariter omnia secula glorificent
Genre:
AH volume:
16
AH item number:
182
- Log in to post comments