Full text:
Exaudi deus orationem meam cum deprecus sevierunt inimici in martyres quid orabat vox ista corporis Christi hoc orabat ut eruerentur ba inimicis et non eos possent occidere inimici ergo exaudisti non sunt quia occisi sunt et deservit deus contritos corde servos suos et sperantes in se despexit absit quis enim invocavit dominum et derelictus est quis speravit in eum et desertus est ab eo exaudiebantur ergo et occidebantur et tamen ab inimicis eruebantur alii timentes consentiebant et vivebant et tamen ipsi absorbebantur occisi eruebantur viventes absorbebantur inde est illa vox gratulationis forsitan vivos absorbuissent nos
Genre:
Usual feast:
Fulltext source:
E-Tsd Cantoral 13 f. 45v
- Log in to post comments