Full text:
Convenientibus vobis in unum jam non est dominicam coenam manducare unusquisque enim suam coenam praesumit ad manducandum et alius quidem esurit alius autem ebrius est numquid domos non habebitis ad manducandum et bibendum aut ecclesiam dei contemnitis et confunditis eos qui non habent quid ducam vobis laudo vos in hoc non laudo ego enim accepti a domino qod et tradidi vobis quoniam dominus Jesus in qua noctre tradebatur accepit panem et gratias agens fregit et dixit accipite et manducate hoc est corpus meum quod per vobis tradetur hoc facite in meam conmemorationem similiter et calicem postquam cenavit dicens hic calix novum testamentum est in sancuine meo hoc facite quotienscumque bibetis in meam conmemorationem
Genre:
Usual feast:
Fulltext source:
E-Tsd Cantoral 13 46v
- Log in to post comments