Full text:
Christus assistens pontifex futurorum bonorum per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum idest non hujus creationis neque per sanguinem hyrcorum aut vitulorum sem per proprium sanguinem introivit semel in sancta aeterna redemptione inventa si enim sanguis hyrcorum et taurorum et cinis victulae aspersos inquinatos sanctificat ad emundationem carnis quanto magis sanguis Christi qui per spiritum sanctum semetipsum obtulit inmaculatum deo emundabit contientiam nostram ab operibus mortuis ad serviendum deo viventi et ideo novi testamenti mediator est ut morte intercedente in redemptione earum praevaricationum quae erant sub priori testamento repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae hereditatis
Genre:
Usual feast:
Fulltext source:
E-Tsd Cantoral 13 f. 51v
- Log in to post comments