Full text:
Ante diem festum paschae sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad patrem cum dilexisset suos qui erant in mundo in finem dilexit eos | Et cena facta cum diabolus jam misisset in corde ut traderet eum Judas Simonis Scariotis sciens quia omnia dedit ei pater in manus et quia a deo exivit et ad deum vadit surgit a cena et ponit vestimenta sua | Et cum accepisset linteum praecinxit se | Deinde mittit aquam in pelvem et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo quo erat praecinctus | Venit ergo ad Simonem Petrum et dicit ei Petrus | Domine tu mihi lavas pedes | Respondit Jesus et dixit ei | Quod ego facio tu nescis modo scies autem postea | Dicit ei Petrus | Non lavabis mihi pedes in aeternum | Respondit ei Jesus | Si non lavero te non habebis partem mecum | Dicit ei Simon Petrus | Domine non tantum pedes meos sed et manus et caput | Dixit ei Jesus | Qui lotus est non indiget ut pedes lavet sed est mundus totus | Et vos mundi estis sed non omnes | Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum propterea dixit non estis mundi omnes | Postquam ergo lavit pedes eorum accepit vestimenta sua et cum recubuisset iterum dixit eis | Scitis quid fecerim vobis | Vos vocatis me magister et domine et benedicitis | Sum etenim | Si ergo ego lavi pedes vestros dominus et magister et vos debetis alter alterius lavare pedes | Exemplum enim dedi vobis ut quemadmodum ego feci vobis ita et vos faciatis
Genre:
Usual feast:
Fulltext source:
E-Bbc M 1327 f. 110v
- Log in to post comments