ah07006

Full text: 
Pangat laudes nunc lingua nostra Jesu canora ut possit Christo fore tuta | Camoena vocis digna polorum ad excelsa cantica mittendo libera | Sic valeat callidi zabuli superare machinamenta | Qui jugiter circuit avidus ut dividat Christi catervam | Mittendo dura spicula | Ac mortis saeva jacula | Quia non dormit rapidus et vorax ut exurat plebem sanctam | Regali Christi contio sanguine quae redempta vere constat | Sedule illius habere arma valeat | Cuspide qui demersit iniquum ad inferna | Semper possit ipso ducente secura | Permanere atque munita per saecla | Scandere polorum alta
Genre: 
Usual feast: 
AH: 
vol. 7, no. 6

Concordances in the Cantus Index network