| AH49408 L | Hac clara die turma festiva dans praeconia | Concrepans Nicolaum laudem ejus pronuntiat | Lectio libri sapientiae | Salutis causa vitae porta perpetua | (...) |
| 850217 [M] | Hac clara die turma festiva (...) |
| ah39205 Sq | In hac die triumphavit Iulianus et migravit (...) |
| ah40317 Sq | Hac in die recolatur summa cum laetitia (...) |
| ah07076 Sq | Laudiflua cantica det mens nostra sacratissima per haec festa annua sancti illuminata gratia spiritus vera | Plaudat ecclesia catholica cum prole sua dominica repleta fide atque doctrina imbuta apostolica | Hodierna salutis gaudia per ampla mundi climata dant plurima atque plena benificia | Quibus aegra omnium pectora pleniter refocillata valentia sunt reddita ac fortissima | Jam nunc dona mystica omnium genera linguarum reddentia mente consona promat lingua voce canora | Per quem tanta gratia divinaque doxa in terris est cognita regna omnia suntque tracta ad Christi jussa | Christus supera dum scandit aethra jubet ut promissa patris et sua docta caterva attendat ventura exhinc dominica cohors alma observat | Praecepta collecta in urbe sancta Hierosolyma cum repente magna voce facta ab arce superna quo erant impleta ipsa sono atria | Munera linguarum dispertita in igne patent visa atque sunt communia per singula dispensata sedilia | Haec bina sensibus elementa externis applicata manifestant mystica sacramenta in terra fide percepta | Repleta siquidem castra sunt apostolica spiritus sancti gratia exsufflata omnigene sapientia | Resonant et inaudita per eorum ora Christi sacra magnalia ac diversa affamina linguarum data | Ipsa denique Judaea stupet manens adhuc iniqua ad haec tanta mirabilia interna necdum dona cognita | Musti crapula lasciva deputant madere agmina inspirata ad certamina et docta pugnare forti dextra | Integra percepta flaminis sancti gratia et aeterna ab aula infusa munera plebi cohors alma suggerit ipsa | Instabantque vasa sic nova nectare plena ferentia pocula conferta fiala doctrina parata ad convivia | Tertia tunc hora erat ista luce clariora cum divina charismata sunt tributa ac repleta pectora apostolica | In ipsa tempora et ostensa simul sacramenta pandunt alts mysteria deitatis atque trina personarum vocabula | Dies ista pacifera sempiterna atque plena orbis ampla spatia fide perlustrat qua vivit humana Deo usia | Quaque gaudet ecclesia jam nunc una catholica loqui lingua effecta nova ac robusta pace superna dinamis clara | Jam nunc referta munere lingua laetissima laudiflua cantica psallens in hac aula Deo dulcimoda symphonia hymnizia verba mystica | Laude jucunda concio sancta per heac sacra solemnia annua solve tuo vota auctori debita instigata gratia spiritus alma | Celsa et ima gaudeant omnia quia natura restituta nostra ad superna reducta est collegia | Sicque cognita divina gloria laetamur una voce pacifica deifica recinendo magnalia | Laus beata ac veneranda sancto flamini dicata die ista personet clara | Cui doxa sit coaeterna patri natoque omnia per saecula majestas una | Ipse jam sua gratia debita solvat nostra |
| ah53222 Sq | Jucunda deo laudatio sit in hac die sanctis consecrata (...) |
| ah55185 Sq | Elyzabeth zacharie magnum virum in hac die gloriosa genuit (...) |
| ah08213 Sq | Odas hac in die letas Christo canit omnis etas (...) |
| ah54086 Sq | Alleluia Nunc decantet universalis ecclesia | Extollendo laude celsa apostolorum insignia | Quorum princeps per crucem scandit Petrus alta poli sidera | Doctor orbis triumphat sub Nerone urbe in Romulea | Crux Andreae digna confert praemia Jacobus uterque nitet laurea Aegeas illum hos Judaica gens transmittit ad aethera | Sunt Matthaeo sunt Joanni collata duo clara gratiarum munera Hirtacus illum necat hunc suas Jesus vocat ad epulas | Philippus Christi gratia docens praedicat in Scythia | Thomas confossus lancea cursum consummat in India | Simon en Judas dum sacra Persis ostendunt monita | Fusus sanguis ambos stola perornavit purpurea | Bartholomeus dat Indis vitae dogmata | Matthiae culmen dedit sors apostolica | Plaudat ergo tellus plaudat caelorum curia et hac die sacra plaudat praesens familia honorando sacrosancta apostolorum merita | Hi sunt candelabra ante Deum lucentia hi praelati celsa summi regis in curia hi sal terrae hi lux mundi hi clara caeli lumina | Jam palma jam corona jam promissa olim mensa illis est adposita | O quanta quam praeclara quam jucunda celebrantur hac mensa convivia | His nostra sunt sollemnia | Sint vota sint praeconia | Sint grata laudum carmina |
| 509504.Tp166 Tp | Osanna Una summaque sophia Osanna | Tuum plasma prostratum fraude subdola -a- | Salvifica hac die clara barathri claustra frangens dira -a- | Suscipe precamina -a- | Plebis modulamina -a- | Spiritus cum gloria -a- | In excelsis |