ah07110

Full text: 
Reginae nunc caelorum festa recolat veneranda caterva fidelis eja | Modulando resultet praeconia ejus pia | In cujus aulam descenderat divinitas pro salute nostra | Quam non supera nec terrea maritima nec tenent spatia | Ergo laude ad sidera tollamus eam lucida | Super quae jam est posita tam corpore quam anima | Haec virgo inclita materque casta veri deifera | Cogit ad tartara ire profunda mentes Judaicas | Propter sua dogmata plena blasphemia | Quod Christus non ex ea carnem assumpserat | Absque maris aliqua illecebra | Horrent quod fari ora catholica | Unde semper ora sancta Maria | Omnium pro nostra salute magna | Ut per tua possimus coeli regna nos scandere merita | Qui credimus quod virgo deum vera de carne genueras | Et virgo post partum inviolata maneas
Genre: 
Fulltext source: 
ah 07 110
AH volume: 
7
AH item number: 
110

Concordances in the Cantus Index network