Full text:
Ecce pulchra canorum resonat voce alleluia | Intimans requiem civium inclitam | Felix stat nimium angelorum rutilans agmina | Sancte sancte sancte Christo ovanter proclamantia | Sublimi in cathedra apostolorum sedet fulgida lampada tribus et linguas judicantia | Omnia ut stercora reputarunt humida propter hoc emicant velut stella firmamenti clara | Stolis candidis martyrum adornantur colla |Hi sunt milites qui mundi proeliarunt bella | Coronis albis coronantur sancti qui confitentes crediderunt justa vel fide certantes respuerunt vana modo habent caelestia regna | In qua triumphant gliscentes optime sive cantitant psallentes carmina arte laudiflua voce dulciflua regi Christo submittentes colla | Multum recitaris laude spirituum atque jubilaris in choro virginum alleluia dulcimodo te decantant pudicum agmina | Laus tibi sit semper Christe per omnia qui opitularis cantantes talia voce pulchra alleluia et nos ipsi proclamantes una | Da nobis aeterna regna florida ubi cantemus omnes alleluia
Genre:
Fulltext source:
AH 07 116
AH volume:
7
AH item number:
116
- Log in to post comments