Full text:
Laude jucunda melos turma persona | Jugando verba symphonia rhythmica | Concrepans inclita harmonia vera saecli lumina | Luce qui aurea illustrarunt regna mundi omnia | Vernant fortia jam quorum trophea in coeli regia | Quorum merita dissolvunt crimina hac die fulgida | Nam alter crucis supplicia triumphans alter ensis jugula uterque nitet laurea | Super sublimia sidera insignes victoria coelica prelati sunt in curia | Hinc beate Petre qui maxima reseras claudis verbo coeli limina | Sume pius vota fidelia peccati cuncta resolvendo vincula | Sacra Paule ingere dogmata inlustrans plebis pectora | Et quousque det deus perfecta ultra fer mente sidera | Dulcis qua resultat musica virtutum fidibus atque melis concinna | In qua symphonia miscetur est illa quae vere diatessaron prima | Constans virtute et justitia | Temperantia et jprudentia | Quibus supera agmina rite decusata Christo cantica psallant enharmonica | Nostra sint quorum socia illa dent lumina quis praeconia damus hyperlidica | Sublime dicant omnia amen redempta
Genre:
Fulltext source:
AH 07 183
AH volume:
7
AH item number:
183
- Log in to post comments