ah07222
Suggestions
Suggested full text | Fulltext source | Suggested by |
---|---|---|
Ad templi hujus limina dedicata | Gaudiorum laudes ovans plebs concrepet devota | Hodierna die quia adest festa annua | Supra cacumina montium fundata enim est domus ista | Et exaltata est supra omnes colles structura deifica | Ex auro mundo circumtexta gemmis atque rutilans muri per ampla | Ibi adorant sanctam trinitatem populus omnis individuam | Haec est enim illa coelestis aula et angelorum patria | Ecclesia firma quae petra dicta et aeterna est regia | Ex vivisque petris visio pacis urbs celsa Jerusalem etenim struitur beatorum animis | Qua Deus quoque rex sumus super omnes unus celsiore in throno praesidet illo cui semper laus | Majestates et virtutes angelorum et agmina sancta | Indefessas voces laudes pertonantes coelitus gloriam | Venerandus metuendus est namque locus ubi adorandus et colendus est idem Deus imperans coelum et terram | Beati sunt qui habitant ergo in domo Domini quia ab alto laudes regi magno gratulantes denique jubilant | Adonai benedicte sapientia claritas | Fac nos gaudere in aevum in aula sancta tua in saeculorum saecula (Correction) |
Analecta hymnica |
Franco Ackermans 1 year 9 months ago |