ah07226

Full text: 
Castrorum proles dedicativa jam epithalamia reciprocata recolat solemnia | Dulcorata recinat orthodoxorum soboles euphonia | Ecce micat dies in qua sacro signaculo delibuta | Haec domus regio pacta vexillo chrismatis est adscripta cujus typum portendebant plastru arcae cataclismi tecta | Hanc allegorizabant illa quondam Mosea secmata | Sina ostensa secretorum libamenta in hac o Christe aula litanda | Gaude consona summa in qua te majestas cernua plebs adorant supplicat | In qua citharizant angelorum fidicula laudes hymnizantia | Quem dogmatizant patrum sophismata et vatun consonant argumenta | A patriarchis typicata ab antiquis est praesagata poli valva | Ordinum sacrorum globata insontum coetibus gyrata mater pulchra | Ipsa est nempe quae cum pacto inviolabili copula | Compellentia sponsum juxta castra virginea avida | Christo foederata exorcizans quaerula quo ivit sponsus narrat caelebs turba | Vox illico boans surge propaciscata altam carpens semitam inter astra | O speculatrix urbs regalis tristia in te nulla nec delubilia | Conditor tuus Christus atque architector nec manent apud te morbida | Intra cujus abdita redemptor deleta erratica nostra funerea | Collige et colloca quo ivit perpetim mansuri ibi dicamus una | Laudes in axe supera qui manes in saecula
Genre: 
AH volume: 
7
AH item number: 
226

Concordances in the Cantus Index network

Melodies in sources (admin view)