Genre: 
Full text: 
Coaequalis patri per omnia | Ac spiritu divino rex regum tutans quae sunt omnia | Nunc digneris acceptare tuarum laudum nostra cantica | Tu regis summa ima tu torques lucentia sidera | Tibi exhibet Phoeba ac Titan digna famulitia | Te tremunt zabulorum loca taetrica nec non maria profunda | Tibi pipant omnia volatilia natatilia ac cuncta | Sicut vis et ubi vis venti perflant sic germina telluris virescentia | Prodeunt secundum mandata tua nam tu magne formasti omnia ista | Cherubin et Seraphin amore flagran[t] ante faciem tuam | Angelorum caterva te speculari concupiscunt per saecla | Suscipe nostra poemata quem turma prophetarum sancta | Dudum cecinit voce clara cecinit quem David cithara | Clara duodena apostolorum omnis societas exora | Inaestimabilem et pium Christum regem dominum qui regnat | Martyrum pontificum pariter caterva confessorum nec non virginum cuncta collegia candidula | Ut vitam sempiternam tribuat ejusdem clementia summa caritas sancta cunctis qui eum adorant | Sit tibi Christe honor laus cum ineffabili patre et sancto pneumate per saecula
Fulltext source: 
F-PN : MS LAT 01121
AH volume: 
7
AH item number: 
256