ah08015
Suggestions
Suggested full text | Fulltext source | Suggested by |
---|---|---|
Si vis vere gloriari et a Deo coronari honore et gloria | Hanc coronam venerari studeas atque sectari portantis vestigia | 2. Hanc coelorum rex portavit honoravit et sacravit sacro suo capite | In hac galea pugnavit cum antiquum hostem stravit triumphans in stipite | 3. Haec pugnantis galea triumphantis laurea tiara pontificis | Primum fuit spinea postmodum fit aurea tactu sancti verticis | 4. Spinarum aculeos virtus fecit aureos Christi passionis | 4 Quae peccati spineos mortis aeternae reos adimplevit bonis | 5. De malis colligitur et de spinis plectitur spinea perversis | Sed in aurum vertitur quando culpa tollitur eisdem conversis | 6 Jucunda mysteria sunt haec sed materia praesentis laetitiae | Nobis est historia qua potenter Francia coronatur hodie | 7 Hujus coronatio coronae susceptio cujus festum agimus | Debito cum gaudio et anniversario honore recolimus | 8 Thesauro jam nobili tam desiderabili dives es effecta |Terra carens simili carens comparabili Deo praedilecta | 9 Tria privilegia regna tibi alia subdunt in honore | Fides et militia unctioque regia quarum flores flore | 10 Tibi o urbs inclita omni laude praedita mater studiorum l Est corona credita et in te reposita urbs Parisiorum | 11 In Dei praeconium totum confer studium totum cor appone | Quae Christi palladium et sacrae sacrarium facta es coronae | 12 Jesu pie Jesu bone Nostro nobis in agone largire victoriam | Mores nostros sic compone ut perpetuae coronae mereamar gloriam (Correction) |
AH08 |
Franco Ackermans 1 month 2 days ago |