ah09012

Full text: 
Laus tibi Christe sponso sponsae laus in te trinitate sanactae | Quia mundi sator sator salus es et reparator | Rebus dans singulis tuae umbram imaginis | Vi rationis cor signans angeli et homini | Ejus crystallum indurans hujus testam solidans | Tu fons benigne finis aeterne origo rerum clausula operum | Corde parentis unicus natus es fratres habere nos dignatus | Ut consors naturae humanae des homini divina sapere | Et lucis particeps divinae cor hominis non laedant tenebrae | Quam pater tecum per te in pneumate voluit fecit fovit machinam creatae formatae distinguis pingis speciem variam | Tibi conjungens corpus ecclesiae palmites viti membra capiti sordentem marcentem tu fide mundas spiritum vegetas | Hanc flos stirpis Jesse unctus oleo ungis laetitiae | Speteno chrismte quod in Jordane columba intuilt | Cujus timoris vox super aquas ut mentes terreat fluctivagas | Vox in virtute est pietatis moralis regula gravitatis | Scientiae sacrae dogma vox est in magnificentia | Vox domini fortitudo cedros confringit in Libano | Vox scindit consilii flammas incendii voce intellectus movet Cades desertum dominus | Vox de sapientia cervis dat pascua his quibus descendit deus homo ascendit gradibus | Pax mundicordis Christe miserator noster egens lugens mitis pauper | Tu mali tentantis dimitte debita tu panis da velle regnum patris | Te solem de stella ortum in thure auro myrrha monstrat stella gentium dominum regem mortalium | In vinum converte aquam et legem in gratiam pro figura veritas pro jugo tu hereditas
Genre: 
Usual feast: 
Analecta Hymnica: 
AH 9, 12

Concordances in the Cantus Index network