Full text:
Nomen jure sublimatum in excelsis adoratum nomen summae gloriae | Gabrieli revelatum et in terris nuntiatum genetrici gratiae | Haec octavo die natum circumcisum more patrum salvatorem nominat | Universo publicatum mundo nomen hoc beatum credentes salvificat | In hoc lucet trinitatis splendor atque unitatis hoc caelum laetificat | In hoc fulget honor patris in hoc patet decor matris hoc fratres glorificat | Hoc est nomen salutare et solamen singulare quod succurrit tristibus | Hoc nos decet honorare benedicere laudare semper laetis mentibus | Hoc est melos praedicatum dulce mel est invocatum servat ab insultibus | Jubilus est cogitatum nomen more formidatum malignus spiritibus | Ecce nomen gratiosum fructuosum virtuosum prae cunctis nominibus | Vultum dei gloriosum speciosum amorosum ostendit hominibus | Nomen pulchrum in decore summe bonum in valore intus sapit dulciter | Summe potens in vigore summe celsum in honore delectat feliciter | Ergo pastor animarum bone Jesu et earum lumen indeficiens | Propter nomen tuum carum taetrum chaos tenebrarum obstrue nos muniens | O reformator cunctarum nationum humanarum vita mortem auferens | Restaurator ruinarum virtutum angelicarum teipsum sis largiens
Genre:
Usual feast:
Analecta Hymnica:
AH 9, 15
- Log in to post comments