ah09056

Full text: 
Novum vas est Elisaeo allatum quod sal in eo mittat summus opifex | Auro tectam omni parte mira fabrefecit arte arcam primus artifex | Templum dei consummatum legitur et consecratum in mense septembrio | Ita clarum sic electum nusquam opus est perfectum mundi ab exordio | Virgam siccam fronduisse vellus rore maduisse ignem rubum non ussisse sacra prodit pagina | Ista cuncta sed et plura quae commemmorat scriptura quando legis parum cura quia sunt velamina | Totum quod est honestatis virtutis et claritatis in scripturis positum | Ad honorem tuum pia virgo mater o Maria esse scimus editum | Sedes deo praeparata fiscella bituminata matris alvo consecrata nata mundo hodie | Manna nostrum tu servasti quo nostri sunt patres pasti sed et nos dum sumus casti pascimur quotidie | Arca tu es deaurata domus bene columnata porta viris observata soli deo pervia | Rite tu vas Elisaei rite domus dicta dei qua curantur omnes rei sumentes praesidia | Illustri de stirpe nata in salutem nobis data flecte natum precibus | Esse sui cohaeredes ut possimus ubi sedes multae in caelestibus
Genre: 
Usual feast: 
AH: 
vol. 9, no. 56

Concordances in the Cantus Index network