| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Gaude mater ecclesia filiorum adoptione fecundata Quos spiritus almiflua cooperante sancti parturisti gratia | In his ergo devote sacra sollemniis pange deo cantica Quibus sanctus paraclitus largitus est nobis sua charismata | Hac namque in die repentino sonitu mundo intonante hora tertia Apparens in igne alumnorum pectora virtute divina reddit flagrantia | Quorum praeconiis sacra emanarunt vitae dogmata Quibus nos mundantes viva digne sibi praeparemus templa | Nos sibi possideat quatenus habitacula Secumque nos ad sua transvehat palatia | Ubi perpetua mereamur jucundari gloria Atque sine fine voce deum laudare hymnidica | Spiritus alme nos vitiis munda virtutum floribus orna Sit tibi gloria cum patre et nato qui regnas unus deus | Per saecula | ah40033 | Sq |
| Pange turma corde vultu Christo praeconia | Concelebrans admiranda paschalia sacramenta | O beneficia o quam mirifica | Omni saelo posita [ Alto polo micantia magna solo fulgentia | Quae licet ampla miretur ecclesia sancta catholica | Haec tamen alma praecellunt instantia festiva gaudia | Sui per insignia ergo clara concrepent organa | Et mundana reboet machina gaude praedulcisona | Quia damnata nocte et calcata morte perpetua | Christus ad aethra hodie praecelsa redit victoria | Ante saecla arcana praenotata complentur hac die fulgida | Prophetarum praesaga sacra verba nudantur hac luce splendida |Agnus dei sine macula surrexit hodie morte victa Christus immensa gloria | Gaude mater o catholica laetare exsulta circumfusa longe lateque ecclesia | Mentis alacritate junge canticis cantica | Christus hac die clara morte perempta te clemens altam restauravit in patriam | Dicant omnes alleluia | ah40022 | Sq |
| Jucunda deo laudatio sit in hac die sanctis consecrata | Quos coronat in caelo honore et gloria | Virginum sponsus qui pascit inter lilia | Quarum triumphis exsultat caelorum curia | Quarum coronis ornatur mater ecclesia | Beata vere quae tot electas virgines protulisti Britannia | Beata pio quae purpurata es earum cruore Colonia | Jam deo devota beati exercitus regina Ursula | Ex dictis erat angelicis martyrii virginum praescia | Quod dum cognoscunt sacrae virgines gaudio gaudent fundunt lacrimas adorant collaudant deum humili corde voce pia | Commendant Christo suas animas mundum contemnunt mente socia prudentes ornatae sumpto oleo lampade fulgida | Vere mirabilis in sanctis deus virtutis tuae gratia | Hodie virginum qui coronasti undena simul milia | Hunni feroces gens barbarica cunctisque gentibus inimica | Agnas insontes gregis domini prosternunt rabie inaudita | Hic sanguinis pretiosi sanctarum fluxerunt flumina | Hic corpora jacent fusa munimen tuum Colonia | Solvitur obsidio libertas redditur hostibus fugatis urbem salvant martyrum merita | Laetare Colonia gaude Britannia quamque visitarunt votis et precibus urbs Romula | Exsultent sancti tot consortibus laetetur tot patronis ecclesia | Istarum venerantes merita precamur nostra laxari crimina | Sit tibi pater caelestis cura Christo et spiritu sancto laus et gloria unus deus in saecula | 508020 | Sq |
| Gaude virgo mater ecclesia | Christo quae nuptiali copula | Domino dote foederaris sempiterna | Decoris stola et immortali gloria | Haec est illa a finibus terrae veniens regina | Voluptatum terrenarum deserendo illecebras | Ut Salomonis verba audiat magnifica | Vita monita pie sectando sublimia | Haecque illa aureo virtutum amictu decorata | Dei dextrae adsistens regina cujus ab intus gloria | Quam deus alloquendo audi inquit filia | Domum patris abnega mundo abrenuntia | Ut serveris actu et mente virginea | Placet decor placet speciositas tua | O admiranda o praedicanda dei gratia | O largitatis o pietatis abundantia | Humana Christo in sponsam copulatur anima | Jam inquam unum non duo Christus et ecclesia | Semper regnatura cum ipso in caeli gloria | Fruens jocunditate felici jam in saecula | Cum deus erit in omnibus omnia | ah09047 | Sq |
| Gaude mater ecclesiae innovata laetitiae ete pura conscientia dica percipe nunctia | LECTIO Isaiae prophetae | Praeclara nobis gaudia aeterna luce splendida ita pandit ecclesia sub Jerusalem specie | SURGE illuminare Jerusalem quia venit lumen tuum | Quae latebas in tenebris per primi culpam hominis | ET gloria Domini super te orta est | Ex virginali utero obumbrante paraclyto teste vatum preconio | QUIA ecce tenebrae operient terram et caligo populos | Judea enim perfida peccatis obscurissima contemnit haec presentia caelestis regni humina | SUPER te autem orietur Dominus et gloria ejus in te videbitur | Cujus ortu tripudiao angelorum symphonio sub noctis conticinio dulci deprompsit organo | ET ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splendore ortus tui | Stella ducente praevia ad pueri cunabula ubi lactat puerpera illum qui regit omnia | LEVA in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt venerunt tibi | In voce chorda tibia et laude multifaria intra tua praecordia perfruis laetitia | FILII tui de longe venient et filiae tuae de latere surgent | Matris Sion scientia cujus plena sunt ubera et doctrinarum copia | TUNC videbis et afflues et mirabitur et dilatabitur cor tuum | Quando felix et inclita gaudebis dote regia sponsi plena muneribus et decora virtutibus | QUANDO conversa fuerit ad te multitudo maris fortitudo gentium venerit tibi | O summi reges gratia qui praeconum instantia ex quadro mundi lapide intra sinum ecclesiae multos in fide colligis et caeli cives efficis | INUNDATIO camelorum operiet te dromedarii Madian et Epha | Ut fidei per gratiam provehantur ad gloriam | OMNES de Saba venient aurum et thus deferentes | Myrra cum imputribili ad sepulturam Domini ut Deus et rex gloriae adoratur in homine | ET LAUDEM Domino annuntiantes | Qui patris sedes solio et matris haeres gremio tibi Christe per omnia sit decus atque gloria | ah49389 | L |