ah09386

Full text: 
Laudis odas resonemus voce satis alta | Celsithrono proclamantes dulcia prosis pneumata | Mirabilem in praeclara manenti sanctorum turba | Qui de se fatur talia scriptura testante divina sum veritas atque vita nec non semita | Qua recto cursu gradiens rutilat sanctorum caterva post obitum aetheream adit curiam | Ergo non tantam talemque viam sequi pigeat | Quos hujus captant vasti quattuor orbis climata | Et conculcata omni nequitia propellatur prava mente luxuria omni cum nequitia | Et corda nostra livione dempta ipso protegente fides possideat spes simul ac caritas | Haec nobis sanctorum dona obtineat turba | Quae vernans virtute pia florescit ut palma | Ac velut cedrus egregia celsa penetrans | Aeterne mansura possidet vitae praemia | Quae nobis concedat sancta trinitas et unitas | Cui sit laus honor atque gloria conspicua | Per tempora cuncta
Genre: 
Fulltext source: 
F-Pn : Ms Lat 13252
AH volume: 
9
AH item number: 
386

Concordances in the Cantus Index network