| ah50270 Sq | Psallite regi nostro psallite psallite psallite sapienter | Nam psalterium est jucundum cum cithara Nato virginis quo psallens natus sterilis | Citharam carnis percussit in domo domini Dum quod sonabat clamando docuit vivendo | Mortificando quae super terram sunt membra et hoc alios docendo Praeparans Christo plebem perfectam Johannes vox clamantis in deserto | Sed vox haec impium Herodem quem corripit minime corrigit Haud tamen tacuit sed ad usque sanguinem sceleri restitit | Non licet inquit te fratris tui habere conjugem raptam sibi peccasti quiesce poenitentibus sic praecepit Dominus | Vocem incantantis sapienter Herodes ut aspis surda spernit ut justum ut sanctum Johannem timet quem vinxit in carcere | Sedet in tenebris lucerna lucis amicus omnipotentis Studet deliciis mundi principis filius perditionis | Meretrix suadet nate precatur rex jubet sanctus decollatur Dat rex saltanti caput Johannis qui sanctus ante fit quam natus | En quomodo perit justus quasi non sit Deo dilectus Cum sit ejus pretiosa mors haec in conspectu Domini | Nos corde percipimus qualis et quantus est quam convicinus dignitate Christo sit et morte Nam morte turpissima damnatur sponsus sponsi et amicum damnat morte recte turpissima | Carcere carnis ductum quem ferunt psallendo coelis angeli angelum Et nos in terris tibi psallere fac Christe in memoriam baptistae | Herodis spreta quo mensa ipsum te dum sumimus semper tibi psallamus |
| h04679 CaH | Consolamini consolamini popule meus dicit deus vester | Loquimini ad cor Jerusalem et avocate eam quoniam completa est malitia ejus dimissa est iniquitas illius | Suscepit de manu domini duplicia pro omnibus peccatis suis | Vox clamantis in deserto parate viam domini rectas facite in solitudine semitas dei nostri | Omnis vallis exaltabitur et omnis mons et collis humiliabitur | Et erunt prava in directa et aspera in vias planas | Et revelabitur gloria domini et videbit omnis caro pariter quod os domini locutum est | Vox dicentis clama et dixi | Quid clamabo | Omnis caro faenum et omnis gloria ejus quasi flos agri | Exsiccatum est faenum et cecidit flos quia spiritus domini sufflavit in eo | Vere faenum est populus | Exsiccatum est faenum cecidit flos verbum autem dei nostri stabit in aeternum | Super montem excelsum ascende tu qui evangelizas Sion exalta in fortitudine vocem tuam quae evangelizas Jerusalem exalta et noli timere dic civitatibus Judae ecce deus vester |
| g04185 Al | Alleluia Vox clamantis in deserto parate viam domini rectas facite semitas dei nostri |
| ah55178 Sq | Ad honorem tuum Christe recolat ecclesia | Praecursoris et baptistae tui natalitia | Laus est regis in praeconis ipsius praeconio | Quem virtutum ditat donis sublimat officio | Promittente Gabriele seniori filium | Haesitavit et loquelae perdidit officium | Puer nascitur novae legis novi regis praeco tuba signifer | Vox praeit verbum paranymphus sponsi sponsum solis ortum lucifer | Verbo mater scripto pater nomen indit parvulo et soluta lingua muta patris est a vinculo | Est caelesti praesignatus Joannes oraculo et ab ipso praemonstratus uteri latibulo | Quod aetate praematura datur heres id figura quod infecunda diu parens res profunda | Contra carnis quidem jura Joannis haec genitura talem gratia partum format non natura | Alvo deum virgo claudit clauso clausus hic adplaudit de ventris angustia | Agnum monstrat in aperto vox clamantis in deserto vox verbi praenuntia | Ardens fide verbo lucens et ad veram lucem ducens multa docet milia | Non lux iste sed lucerna Christus vero lux aeterna lux illustrans omnia | Cilicina tectus veste pellis cinctus strophium | Cum locustis mel silvestre sumpsit in edulium | Attestante sibi Christo non surrexit major isto natus de muliere | Sese tantum hic excepit qui de carne carnem cepit sine carnis opere | Martyr dei licet rei simus nec idonei tuae laudi | Te laudantes et sperantes de tua clementia nos exaudi | Tuo nobis in natale da promissum gaudium | Nec nos minus triumphale delectet martyrium | Veneramur et miramur in te tot mysteria | Per te frui Christus sui det nobis praesentia |
| 002610.1 A | Ego vox clamantis in deserto corrigite viam domini rectas facite semitas dei nostri sicut dixit Isaias propheta |
| 002610 A | Ego vox clamantis in deserto dirigite viam domini sicut dixit Isaias propheta |
| 008246 W | Vox clamantis in deserto R. Parate viam domini rectas facite semitas ejus |
| 002264 A | Dixerunt pharisaei ad Joannem quis ergo es ut responsum demus his qui miserunt nos et ait illis ego vox clamantis in deserto parate viam domini sicut dixit Isaias propheta |
| 008246.1 W | Vox clamantis in deserto parate viam domini R. Rectas facite semitas dei nostri |
| h03938a ANTV | Consolamini consolamini popule meus dicit deus vester | Loquimini ad cor Jerusalem et avocate eam quoniam completa est malitia ejus dimissa est iniquitas illius | Suscepit de manu domini duplicia pro omnibus peccatis suis | Vox clamantis in deserto parate viam domini rectas facite in solitudine semitas dei nostri | Omnis vallis exaltabitur et omnis mons et collis humiliabitur | Et erunt prava in directa et aspera in vias planas | Et revelabitur gloria domini et videbit omnis caro pariter quod os domini locutum est | Vox dicentis clama et dixi quid clamabo | Omnis caro faenum et omnis gloria ejus quasi flos agri | Exsiccatum est faenum et cecidit flos quia spiritus domini sufflavit in eo | Vere faenum est populus exsiccatum est faenum cecidit flos verbum autem dei nostri stabit in aeternum | Super montem excelsum ascende tu qui evangelizas Sion exalta in fortitudine vocem tuam quae evangelizas Jerusalem exalta noli timere dic civitatibus Judae ecce deus vester |