Full text:
Vox clara dulcis sonuit vox turturis audita est cum virgo dei genitrix salutavit Elisabeth | Verbum suave protulit virgo mitis eloquio quod dulciter ut tonuit gaudet infans in utero | Congaudet mater filio repleta sancto flamine quae longo sterilitatis laboravit certamine | Amplectens ergo virginem caritate mirabili prophetat ineffabili rore perfusa coelitus | Beata quae divinitus credendo digna facta es ut dominum conciperes intacta manens penitus | Plaude quia complebuntur in te cuncta quae audisti et per haec quae meruisti omnes te deprecabuntur | Ait virgo magnificat anima mea dominum qui pro salute hominum me tanta spe laetificat | Maria mater gratiae mater misericordiae tu nos ab hoste protege et hora mortis suscipe | Gloria tibi domine
Genre:
Usual feast:
Fulltext source:
E-Bbc M 251 f. 62v
AH volume:
12
AH item number:
91
- Log in to post comments