ah12480

Full text: 
Hae sunt adolescentulae quae nimis Christum diligunt pro Christo Christi famulae corpus tormentis subigunt | Albis vallatae choreis caeli petunt vestigia in vestimentis aureis cum triumpho et gloria | O quam felix commercium pro terrenis caelestia contemptu mundialium caeli mercantur gaudia | Caelestis nempe curia gratanter his obsequitur sponsus decorus gloria sponsas sacras amplectitur | Harum placatus precibus cuncta depellat noxia nosque cum caeli civibus ad caeli ferat gaudia | Cui pater cum inclyto honor virtus et gloria et spiritu paraclito saecula sit per omnia
Genre: 
Feast: 
AH volume: 
12
AH item number: 
480

Concordances in the Cantus Index network