ah16347

Full text: 
In festo Leocadiae quod celebratur hodie hymnum canamus gloriae regi caelestis curiae | Haec Toletana nobilis fuit sancta laudabilis quae moribus et titulis fulsit atque miraculis | Quae carceris supplicio fuit data pro alio sive dando martyrio vel feriendo gladio | Ubi commisit spiritum deo qui propter meritum supplicantis et gemitum confregit hostis fremitum | Nos ipsi demus gloriam qui suis dat victoriam et sanctam Leocadiam duxit ad caeli curiam
Genre: 
Usual feast: 
Fulltext source: 
P-G (Guimarães) Arquivo Municipal Alfredo Pimenta 10-26-5-7
AH volume: 
16
AH item number: 
347

Concordances in the Cantus Index network