Full text:
Laudem dei veneretur supplicum devotio | Qui nos suae caritatis illustravit radio | Mira visitatio mira consolatio profuit divinitus | Quam ut mentis gremio videamus oculo veni sancte spiritus | Iste sanctus ut nos mundet et in bono nos fecundet missus est a domino | Sed ne missus dubitetur missus esse prohibetur dei testimonio | Qui pro suis meritis reis et immeritis contulit remedium | O miranda gratia quae dedit solatia sanctum per Aegidium | Virginis infirmitas Caroli iniquitas cessat et naufragium | Angelus aperuit facinus quod latuit sanctum per Aegidium | Non insignis vult laudari sed occulte saeculari cedit a contagio | A mundana cedit vita fit remotus eremita confisus in domino | Huic cerva mittitur cujus lacte pascitur divina clementia | Et ab hoc accipitur quidquid bene petitur sine differentia | Pater ergo celebris nos ab his illecebris suffocando vitia | Ne nos umbra funebris longis damnet tenebris transfer ad caelestia
Genre:
Usual feast:
Fulltext source:
AH vol. 34, #184
AH volume:
34
AH item number:
184
- Log in to post comments