Full text:
Gaudet chorus electorum ad festivam beatorum Petri Pauli gloriam | Quos pastores et doctores ordinavit et sacravit Christus in ecclesia | Qui dignatus est vocare dum transiret secus mare Petrum ad hanc gratiam | Rebus suis jam exutus Christum pauper est secutus spretis quae possederat | Videt Christum verbum dei caeli claves dantur ei per quas caelos reserat | A Christo prosternitur Saulus quem persequitur cujus membra laniat | Justum lapidantibus favit quorum vestibus datur ut custodiat | Stephanus dum lapidatur tunc pro Saulo deprecatur Jesum flexis genibus | De lupo factus est agnus et de Saulo doctor magnus viri justi precibus | Unus ligat atque solvit melius quam mens revolvit potestate tradita | Perituri sunt ligandi sunt solvendi coronandi sed secundum merita | Alter vero vas honoris semitas damnat erroris docens evangelium | Ad culturam deitatis per doctrinam veritatis traxit Dionysium | Petrus in excessum mentis vas submissum ligamentis in figura gentium | Videns vidit et agnovit quod deus ad fidem movit gentilem Cornelium | Caelos tranat unde manat fons salutis lux virtutis dei sapientia | Et arcana verba sana Paulus audit quorum claudit signata mysteria | Ananias et Saphira super quos ascendit ira irremediabilis | Mentiri deo conantur et per Petrum morti dantur res est admirabilis | Paulus ante persecutor nunc est sponsae Christi tutor cujus sanctus est adjutor spiritus scientiae | Fidem Christi dum revelat cujus sponsae caste zelat narrat hoc quod ante celat filiis ecclesiae | Primatum sanctae cohortis Petrus habet fide fortis pro cujus amore mortis non timet pericula | Porta Sion exaltata super Petrum est fundata super omnia amata Jacob tabernacula | Paulus ense decollatur Petrus cruce coronatur hi gubernant urbem lucis cujus porta signum crucis duo luminaria | Istos fratres honoremus ut excusent quod timemus per quos Roma gloriatur et Romana gubernatur per orbem ecclesia | Amen
Genre:
Usual feast:
Fulltext source:
E-VI Ms. 105 f. 78v
AH volume:
34
AH item number:
314
- Log in to post comments