Full text:
Stella maris o Maria praedicaris vitae via Vitae via praedicaris o Maria stella maris | 2 Complanato nobis callem transiturus per hanc vallem Ad hoc opus praesignata et a Deo nobis data | 3 Preme pede praevalenti caput anguis virulenti Qui felices nos seduxit et in mare nos eduxit | 4 Tu Abrahae jam promissa et per Jesse nobis missa Virga florens produc fructum qui excludat Evae luctum | 5 Signo virga sine unda sis onupta nuptibus Corda nostra tu foecunda fronde flore fructibus | 6 Legislator admiratur quia rubus succendatur nec succensus aduratur Dum admirans intuetur ab accessu prohibetur nudet pedes admonetur | 7 Solvit jussu nec accedit quia vetus lex recedit postquam nova jam succedit Mater Dei Deo plena caro quibus est in poena pravos motus his refrenat | 8 Et legatushoc praedicit Deum esse tecum dicit tecum fructum benedicit Et tu vere benedicta exinani maledicta quae donavir mater dicta | 9 Nos per aevam captivati ad penari premia Per te sumus revocati ad superna gaudia
Genre:
Fulltext source:
F-LG : Ms 0002 (17)
AH volume:
37
AH item number:
93
Notes:
AH37 gives the version of Paris 10511 which was incomplete. In Cantus under ah37081 which is an error.
- Log in to post comments