Genre: 
Full text: 
Laus honor sit | Eloi cunctipotenti in sanctorum gloria Nos vocibusque tonantem laudemus in suprema | Gratam pietatem tribuat sanctificando corda et nostra corpora Illi decus virtus cui jam nunc intonant praeconia regi inclita | Supernus adoret almus chorus cunctusque populus alta profunda montes flumina Caelum et sidera semper Christum Dominum laudantia per saecula omnia | Atque dulcisona vox virtutum sonora nostra concordet odas canendo debitas Cunctaque concrepent et laetentur plene hac die sacra Elon laudando condita | Gaudendo jubilent omnes sollemnia celebrantes nunc sanctorum referentes praeconia voce dulciflua Gloria sit illi in aethera cujus clara rutilant dona quis aeterna vitae consequamur magna praemia | Ubi flagrat lux perennis in paradisi gaudia Angelorumque caterva ibi gaudet per saecula | Dulci personat symphonia melos concinit psallendo harmonica In qua decenter post funera o quam beata sanctorum sunt agmina | Patriarcharum apostolorum virginumque clara Prophetarumque confessorum et martyrum inclita | Nova canentia cantica caeli supra sancta pallatia splendida in civitate almiflua In qua sanctorum sunt agmina trinitatem sanctam cernentia | Poscimus ergo nos cum ipsis paradisi frui amoenia Te Deum cernentes supremum ex virgine natum veneranda | Tibi sit per aevum decus et potestas
Fulltext source: 
AH 37 333
AH volume: 
37
AH item number: 
333