ah39080

Full text: 
Salve virgo virginum de qua lumen luminum (...)
Genre: 
AH volume: 
39
AH item number: 
80

Suggestions

Suggested full text Fulltext source Suggested by
Salve virgo virginum de qua lumen luminum processit ecclesiae | 2. Digna dignis cultibus extollenda laudibus et voce laetitiae | Salve mundi domina per quam nostra crimina relaxantur hodie | 3. Fecundata spiritu tectum carnis habitu solem veri luminis | Qui creavit omnia profers sine macula ad salutem hominis | 4. O beatum uterum qui profudit puerum cujus super humerum signum est victoriae | Luna solem peperit quo nox nostra deperit atque lucem repperit homo novae gratiae | 5 Haec est stella qua procella nostri cordis sine sordis potest esse scarie | Tu es rosa speciosa per te pia mater via salutis et veniae | 6. O Maria mater Dei caeli porta salus rei fac nos semper vivere | Si concordes nostrae menti non valebunt maris venti nobis portum tollere | 7. Tu es stella nocte lucens et ad portum nautas ducens turbatos mundi turbine pone in vero lumine | Tu es portus naufragantum nam quod paris virgo sanctum aegros sanat salvat reos et nos facit esse deos | 8. Tu es luna vicens solem namque paris talem prolem quae nostrorum peccatorum expiet contagia | Virum paris praeter morem ex te fundis vitae florem cujus gustus est conductus ad caeli palatia | Te Maria penitus laudet omnis spiritus Amen
(Correction)
F-LG : Ms 0002 (17) Fontevrault Gradual. Text is from AH Franco Ackermans
5 months 2 weeks ago

Concordances in the Cantus Index network