Genre: 
Full text: 
Promat pia vox cantoris hujus laudem confessoris | Ipsum laudans praesens chorus sit festivus et canorus | Fide fuit deo carus mundi quoque stirpe clarus | Mundi tamen sprevit fastum se conservans deo castum | Adhuc aevo puerilis sensu fuit tam subtilis | Quod in brevi fit doctorum doctor ipse doctiorum | Ardens intus caritate foris lucet honestate | Intus ardens vis amoris per exemplum lucet foris | Dum languenti praebet vestem mox languoris fugat pestem | Ex divina dans virtute vestem simul cum salute | Quidquid rerum possidebat Christo dedit quem colebat | Fit egenus ut egeni fiant bonis ejus pleni | Dum egenis hoc impendit Christus ei plus rependit | Dans pro Christo peritura promeretur permansura | Quod fateri rex veretur scelus scire promeretur | Christus ei revelavit scelus quod rex perpetravit | Nam altari dum astaret dumque missam celebraret | De supernis carta missa regis pandit huic commissa | Hic horrendae rei reum regem videns aput deum | Jam pro rege supplex orat cujus culpam non ignorat | Servo dei non ingratum cerva praebet famulatum | Servit cerva nutu dei quasi grates agens ei | Plura possunt repertiri mira facta sancti viri | Quibus clare demonstratur quam praeclarus habebatur | Hic praesentem juvet chorum ut in regno beatorum | Regem videns sempiternum glorietur in aeternum
Feast: 
AH volume: 
39
AH item number: 
93