ah40023

Full text: 
Psalle lirica carmina | Iubilans domino turmula Praesens mera cum symphonia | Ipsum nam condecet laus gloria quem laudat in caelo angelica universa dignitas | Is enim caeli terrae machinam Pelagus atque ex nihilo quae sunt creavit omnia | Is deiectum paradisicolam reduxit ad aeternae vitae pascua Carnem sumens pro nobis humanam natus matre de vera sancta Maria virgine casta | Hinc crucis mysterio devastans mortem claustra fregit infernalia Chirographum antiquae praevaricationis delens morte sua | Sic surgens zabulo triumphato die tertia Quis fisus fuerat eius arma aufert omnia forti dextera | Eiusque cuncta spolia diripiens vehit secum ad astra Angelicis agminibus pastor bonus constituens socia | Quapropter huius in laude pangite gentes cum populis iubilamina Ipsius cruore sacro redemptae mortis a vinculo vita reddita in poli aula | Ubi pariter laetemur semper cum ovibus ad patris dextram Cum examine supremo iudex iudicabit cuncta saecula flammis purgata | Simul resonent redempta fiat
Genre: 
Fulltext source: 
ah 40 023
AH volume: 
40
AH item number: 
23

Concordances in the Cantus Index network