Genre: 
Full text: 
Gaude mater ecclesia filiorum adoptione fecundata Quos spiritus almiflua cooperante sancti parturisti gratia | In his ergo devote sacra sollemniis pange deo cantica Quibus sanctus paraclitus largitus est nobis sua charismata | Hac namque in die repentino sonitu mundo intonante hora tertia Apparens in igne alumnorum pectora virtute divina reddit flagrantia | Quorum praeconiis sacra emanarunt vitae dogmata Quibus nos mundantes viva digne sibi praeparemus templa | Nos sibi possideat quatenus habitacula Secumque nos ad sua transvehat palatia | Ubi perpetua mereamur jucundari gloria Atque sine fine voce deum laudare hymnidica | Spiritus alme nos vitiis munda virtutum floribus orna Sit tibi gloria cum patre et nato qui regnas unus deus | Per saecula
Fulltext source: 
AH 40 033
AH volume: 
40
AH item number: 
33