| ah53097 Sq | Alle caeleste nec non et perenne luia | Dic paraphonista cum mera symphonia | Turba et canora palinodias canta | Nam omnis usia hanc Christi genetricem die ista | Congaudet exortam per quam sibi sublatam capit vitam | Davidica stirpe sata Davidis ad sceptra est regenda prole fecundata | Nec gravidata viscera sunt tamen per ulla patris membra sed ex fide sola | Ab arce summa angelus astat Maria inquit alma | Ave plena gratia sacra et benedicta feminas inter omnes paritura | Regem qui dira mortis vincula damnabit mira cum potentia suum plasma solvens sponte sua atque beata donans vitam | Fit mox puella verbis credula et puerperam stupet et castam natum gestans speciosum forma regentem cuncta orbis regna | Haec est virgo non irrigata sed dei gratia florigera | Haec est sola cunctorum hera materna obscurans piacula | Velut rosa decorans spineta sic quod laedat nil habet Maria | Virgo Eva quod contulit prima Christi sponsa effugat Maria | O virgo sola mater casta nostra crimina | Solve dans regna quis beata regnant agmina | Potens enim cuncta ut mundi regina et jura cum nato omnia decernis in saecla et ultra subnixa es in gloria | Cherubim electa seraphim et agmina nam juxta filium posita sedes in dextera rutilat virtus lampas et socia | Nativitas unde gaudia nobis hodie affert annua | Et resonat camoenis aula in laude tua virgo Maria | Gaudet per climata orbis ecclesia dicens alleluia | Quod et palatia caeli clamant dindima usque dantia praeconia |
| 600696a V | Hodie Maria virgo caelos (...) |
| 201916 A | Gaude virgo Maria gaude et (...) |
| ah53098 Sq | Hac clara die turma festiva dat praeconia | Mariam concrepando symphonia nectarea | Mundi domina quae est sola castissima virginum regina | Salutis causa vitae porta atque caeli referta gratia | Nam ad illam sic nuntia olim facta angelica | Ave Maria gratia dei plena per saecula | Mulierum pia agmina intra semper benedicta | Virgo et gravida mater intacta prole gloriosa | Cui contra Maria haec reddit famma | In me quomodo tua jam fient nuntia | Viri novi nullam certe copulam | Ex quo atque nata sum incorrupta | Diva missus ita reddit adfata | Flatu sacro plena fies Maria | Nova efferens gaudia caelo terrae nati per exordia | Intra tui uteri claustra portas qui gubernat aethera | Omnia qui dat tempora pacifica |
| 830009 H | Assunt festa jubilaea in Mariae nunc gaudia tota psallat ecclesia devota laudum dramata | Cujus sacrata viscera dei invisit gratia ut esset virgo gravida thori virilis nescia | Haec paranympho dum credit sacrum hanc pneuma replevit alvus tumescit et gerit verbum patris quod meruit | Confestim montes adiit Elisabeth salutavit obviis eam suscipit ulnis stringit et circuit | Sacri junguntur uteri milesque sui domini praesentiam dum percipit hunc exsultando suscipit | Clamat anus cum jubilo plena sancto paraclito beata tu in filio quae credidisti domino | Exsultet caeli regia et mundialis machina abyssus atque maria laudent deum per saecula | Patri summo cum filio spiritui quoque sancto sit sempiterna gloria in unitate solida |
| ah07105 Sq | Virgo dei maria astra petit gaudete una (...) |
| ah08005 Sq | Ab arce syderea descendens lux aurea virginis in gremium | Peccatorum abstulit tenebras et contulit miseris remedium Cujus lucis radio illustrata concio gaudeat fidelium | Haec nova lux Christus est in mundo qui natus est pro salute gentium Huic pater ingenitus praemisit divinitus Gabrielem nuntium | Ave dixit nuntius ex te virgo filius nascetur pax gentium salus vita omnium Sine viri coitu plena sancto spiritu concipies parvulum qui salvabit populum | Ut haec audit virgo plaudit et fideli Gabrieli verba reddit dulcia Ait illa sum ancilla regis hujus defers cujus mandata salubria | At ancillae mandat ille fies parens licet carens conjugali copula Ad haec verba non superba virgo prolem stella solem florem gignit virgula | Ex Maria sic est natus rex Messias appellatus qui natus nova gaudia dedit renovans omnia Nobis ergo praesentatum veneremur regem natum quem nasciturum cantica praedixerunt prophetica | O Maria vas pudoris nostri mater salvatoris hac in die tu Messiae servos reconcilia Ut quos ipse jam redemit et cruore suo emit prece tua nos ad sua reducat palatia | Amen dicant omnia |
| ah08103 Sq | Gaudeat ecclesia per quattuor climata mundi nunc laetitia circumfusa maxima | Temperentur organa praeparentur omnia musicorum genera hac in die fulgida | Domini innumera praedicentur opera agantur sollemnia sanctorum natalia | Qui mundi pericula vicerunt per omnia repellentes dulcia non timentes aspera | In primis sit posita mater dei inclyta Maria piisima virgo beatissima | Quae super angelica exaltata gaudia residens in gloria supra caeli culmina | Angelorum agmina ante deum posita in conspectu domini ferre nostra cantica | Vestra sunt officia adduncendi animas electorum tradita vobis est potentia | Patriarchae et prophetae pleni dei gratia subvenite miseris vestra prece sedula | Johannes qui dominum prophetavit primitus monstravit et digito nobis sit sollicitus | Apostoli qui lumina mundo estis tradita vestra est potentia ad laxanda crimina | Vos precamur consona prece quod et cantica sumatis cum gloria per ista sollemnia | Martyres fortissimi veri testes domini qui pro deo corpora dedistis ad verbera | Contemnentes omnia mundi delectamina unde super aethera in superna curia | Possidetis gaudia per aeterna saecula hujus rei gratia laetetur ecclesia | Laudes et praeconia qui pro vestra gloria concinamus inclyta per ista sollemnia | Confessorum agmina quae mundi luctamina atque carnis vitia superastis omnia | Martyribus similia meruistis praemia ad vestra sollemnia retorquete lumina | Virginum sanctissima cohors deo proxima quae corporis verbera et carnis incendia | Vicisti duplicia retinens insignia quia virgo candida et martyr purpurea | Sanctorum collegia omnium per merita quae habetis maxima per vos detur venia | Nobis ut in pagina vitae nostrae nomina scribantur per omnia saeculorum saecula |
| ah54188 Sq | Nativitas Mariae virginis quae nos lavit a labe criminis celebretur hodie dies est laetitiae De radice Jesse propaginis hanc eduxit fons veri luminis manu sapientiae templum suae gratiae Stella nova noviter oritur cujus ortu mors nostra moritur Evae lapsus jam restituitur in Maria Ut aurora surgens progreditur sicut luna pulcbra describi super cunctas ut sol erigitur virgo pia Virgo mater et virga unica virga fumi sed aromatica in te caeli mundique fabrica construitur Te signarunt ora prophetica tibi canit Salomon cantica canticorum te vox angelica protestatur Verbum patris processu temporis intrat tuum sacratum corporis in te totum nullum tale fronde flore germine Medicina Christiana salva sanos aegros sana quod non valet vis humana fit in tuo nomine Assistentes crucis laudi consecrator crucis audi atque servos tuae crucis post hanc vitam verae lucis transfer ad palatia Quos tormento vis fervire fac tormenta non sentire sed cum dies erit irae nobis confer et largire sempiterna gaudia |
| g02831 Of | Ab hac familia tu propitia mater eximia pelle vitia fer remedia reis in via dans in patria vitae gaudia pro quibus dulcia tu praeconia laudes cum gloria suscipe pia virgo Maria da gaudia nobis |