| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Alle caeleste nec non et perenne luia | Dic paraphonista cum mera symphonia | Turba et canora palinodias canta | Nam omnis usia hanc Christi genetricem die ista | Congaudet exortam per quam sibi sublatam capit vitam | Davidica stirpe sata Davidis ad sceptra est regenda prole fecundata | Nec gravidata viscera sunt tamen per ulla patris membra sed ex fide sola | Ab arce summa angelus astat Maria inquit alma | Ave plena gratia sacra et benedicta feminas inter omnes paritura | Regem qui dira mortis vincula damnabit mira cum potentia suum plasma solvens sponte sua atque beata donans vitam | Fit mox puella verbis credula et puerperam stupet et castam natum gestans speciosum forma regentem cuncta orbis regna | Haec est virgo non irrigata sed dei gratia florigera | Haec est sola cunctorum hera materna obscurans piacula | Velut rosa decorans spineta sic quod laedat nil habet Maria | Virgo Eva quod contulit prima Christi sponsa effugat Maria | O virgo sola mater casta nostra crimina | Solve dans regna quis beata regnant agmina | Potens enim cuncta ut mundi regina et jura cum nato omnia decernis in saecla et ultra subnixa es in gloria | Cherubim electa seraphim et agmina nam juxta filium posita sedes in dextera rutilat virtus lampas et socia | Nativitas unde gaudia nobis hodie affert annua | Et resonat camoenis aula in laude tua virgo Maria | Gaudet per climata orbis ecclesia dicens alleluia | Quod et palatia caeli clamant dindima usque dantia praeconia | ah53097 | Sq |
| Ut stella clarissima et ut Titan in astra fulgida velut luna pulcherrima inthronizata throno praefulgido amicta veste nivea cum stola persplendida circumtexta aureis bracteolis fulgidis Ceraunis guttulisque albis circumdata floribus violarum rosarum et liliorum o niveale decus flos paradisiacus tu clarior caelo splendidior Phoebo angelis beatior caelisque excellentior tibi jubilant omnia tellus montes et maria abyssus et pelagus cunctaque reptilia o insignis meritorum ac praecelsa regina caelorum nobilitas orbis terrarum tu radix Jesse perspicua Davidisque regis filia ave mater gloriae seu splendor vitae perpetuae gaude laetare jucundare in aeterna gloria o benedicta et electa ante saecula dele nostrorum piacula et da caelestem patriam ubi vera gaudia et omnia suavia tu mater Christi dulcissima da nobis in illis particulam ad caelestem patriam | 007298Pa | [M] |
| Ave mater Christi pia orphanorum spes et via salutis ad tramitem In te relucet sophia Salomonis verae quia vitae pandit formitem | Tu gemmarum gemma pura tu flos florum tu figura Deitatis mystica Castitatis es exemplum Deitatis vere templum cedat ars spohistica | Tu lucerna mundi lucens umbram mortis tu seducens reddens lumen luminum Tu regina supernorum imperatrix inferorum gignis numen numinum | Ergo mater tanta laude meritorum digna gaude gaudio laetitiae Desolatis propinare consolamen tu dignare post luctum tristitiae | Naufragantis mundi stella pia pium interpella ut sis memor hominis Quem de limo terrae fecit et in lapsu vi refecit sui sancti nominis | Vacillando perit mundus quem seductor tremebundus irretitum jugulat Et seducens fraudulenter docens irritat licenter poenas poenis cumulat | Haec miserta vide pura Christi mater et procura ne praedatur misera Tui nati plasmatura et leonis os obtura mergentis in infera | Per te sacrosanctus sanguis lavet quod immundus anguis maculavit zemate Caro mundet et mundatos duc nos inter approbatos tuo riga dogmate | O Maria tuae laudi decantantes nos exaudi commendans memoriae Nos a culpis expiare expiatos recreare spe perennis gloriae | ah10111 | Sq |
| O Christi mater fulgida scatens fons omni gratia lux pellens quaeque nubila Maria sacratissima | Gestas quae castimonia intacta patrem filia virgo monarcham inclyta genetrix pudicissima | Tua prece hanc miseram pusillamque plebeculam subleva per auxilium quae jacet nexu criminum | O advocata strenua hostem nostrum extermina depelle quaeque noxia impetra caeli gaudia | Sit gloria patri deo Jesu Christoque filio spiritui paraclito trino et uni domino | 830421 | H |
| Mane prima sabbati surgens dei filius nostra spes et gloria | Victo rege sceleris rediit ab inferis cum summa victoria | Cujus resurrectio omni plena gaudio consolatur omnia | Resurgentis itaque Maria Magdalenae facta est praenuntia | Ferens Christi fratribus ejus morte tristibus exspectata gaudia | O beati oculi quibus regem saeculi morte jam deposita prima est intuita | Haec est illa femina cujus cuncta crimina ad Christi vestigia ejus lavit gratia | Quae dum plorat et mens orat facto clamat quod cor amat Jesum super omnia | Non ignorat quem adorat quid precetur sed deletur quod mens timet conscia | O Maria mater pia stella maris appellaris operum per merita | Matri Christi coaequata dum fuisti sic vocata sed honore subdita | Illa mundi imperatrix ista beata peccatrix laetitiae primordia fuderunt in ecclesia | Illa enim fuit porta per quam salus est exorta haec resurgentis nuntia mundum replet laetitia | O Maria Magdalena audi vota laude plena apud Christum chorum istum clementer concilia | Ut fons summae pietatis qui te lavit a peccatis servos suos atque tuos mundet data venia | Hoc det ejus gratia qui regnat per omnia | ah54143.1 | Sq |
| Virgini Mariae laudes concinant christiani | O beata Maria tua per suffragia reconcilientur peccatores | Fiant per te liberi a fermento veteri victimae paschalis praeceptor | Da nobis Maria pia per suffragia aspectu Christi viventis et gloria frui resurgentis | Tu prece nos pia Christo reconcilia quae sola mater intacta es genetrix verbi dei facta | Credendum est ex te deum et hominem natum resurrexisse glorificatum | Hunc credentes surrexisse a mortuis vere conserva mater nos et tuere | ah54021 | Sq |
| Ave mater Jesu Christi quae de caelo concepisti non carnis commercio | A contactu viri pura concepisti paritura gaudium cum gaudio | Peperisti medicinam non humanam sed divinam pereunti saeculo | Totus mundus in laguore totus erat in dolore totus in periculo | Mundi languor error ejus quo languore nihil peius nihil tam pestiferum | Hostis totum possidebat quia totus defluebat per abrupta scelerum | Nondum semen venerat quod nobis promiserat deus ab initio | Semen ex muliere sine carnis opere sine matris vitio | Mulier eligitur cujus serpens nititur pungere calcaneum | Sed fortis et sapiens hosti non consentiens praecavet aculeum | Caput anguis haec contrivit cujus carni counivit se majestas filii | Sexus ante fragilis sexus seductibilis vires frangit impii | Ave virgo gloriosa plus obrizo pretiosa fragrans super lilia | Tibi cedit laus herbarum florum decor et gemmarum Libanique gloria | O Maria maris stella pro conservis interpella jugi prece filium | Quia jugis est assultus jugis noster est singultus et juge suspirium | Te preces te suspiria te nostri tangant gemitus tu virtutis potentia nequam refrena spiritus | Ne carnis nos lubricitas resolvat in flagitia nec mundi juvet vanitas Christi juvante gratia | ah54251 | Sq |
| Gaude cunctis veneranda Anna mater et cantanda superum concentibus | Anna recte nuncupata gratiosa dono data a deo mortalibus | Ab aeterno praeelecta et a regum stirpe secta manu sapientiae | Ex te nata stella maris virgo mater expers paris regina clementiae | Tu inmensae vas virtutis certam nostrae spem salutis es ordita primitus | Quae cum deo contraxisti gemis carnis et tulisti tanta dona caelitus | O quam felix quam beata tali prole fecundata parens matris gratiae | Stupet omnis creatura laudum tibi litans thura coram dei facie | His accedunt binae natae ex sex proles perbeatae viae Christi comites | En in culmo septem spicae atque vitis ex radice surgentes tres palmites | Vere celsus tuus status et immensus potentatus in caelesti curia | Quid non posses exorare tuum natum si rogare tanta velis gloria | Ergo mater Anna pia tota stirpe cum Maria Jesum ora filium | Quo sic eum veneremur ut in caelis collaetemur post praesens exsilium | ah09131 | Sq |
| Alleluia O Maria mater Christi montana que adisti et cognatam salutasti consilii mater casti audi nos dulcis et pia natum nobis concilia | 507040 | Al |
| O Christi mater caelica fons vivus fluens gratia lux pellens cuncta schismata Maria deo proxima | Ex motu veri luminis transivit in monticulis virgo juvare vetulam de praecursore gravidam | Mater venit de Nazareth ut salutet Elisabeth replentur dono spiritus anus et ejus filius | Elisabeth complacuit quod mater dei adfuit infans gaudet in utero praesente Christo domino | Mariae visitatio exemplum dat pro bravio quod sit parata omnibus ipsam pie quaerentibus | Trinitatis clementia cuncta laxet facinora per matris Christi merita nos ducat ad caelestia | 830232 | H |
| Inviolata intacta et integra es Maria quae es effecta fulgida caeli porta O mater alma Christi carissima suscipe pia laudum praeconia praesta ut pura pectora sint et corpora te nunc flagitant devota corda et ora tua per praecata dulcisona nobis concedas veniam per saecula o benigna quae sola inviolata permansisti | g03340.1 | Sq |
| Mane prima sabbati surgens Dei filius nostra spes et gloria Victo rege sceleris rediit ab inferis cum summa Victoria Cujus resurrectio omni plena gaudio consolatur omnia plena gaudio consolatur omnia Resurgentis itaque Maria Magdalene facta est praenuntia Ferens Christi fratribus ejus morte tristibus exspectata gaudia O beati oculi quibus regem saeculi morte jam deposita prima est intuita Haec est illa femina cujus cuncta crimina ad Christi vestigia ejus lavit gratia O Maria mater pia stela maris appelaris operum per merita Matri Christi coaequata dum fuisti sic vocata sed honore subdita Illa mundi imperatrix ista beata peccatrix laetitiae primodria fuderunt in ecclesia Illa enim fuit porta per quam salus est exorta haec resurgentis nuntia mundum replet laetitia O Maria Magdalena audi vota laude plena apud Christum chorum istum clementer concilia Ut fons summae pietatis qui te lavit a peccatis servos suos atque tuos mundet data venia Amen dicant omnia | g02531 | Sq |
| Alleluia o Maria summum caeli gaudium es spes vite credentium o virginum decora alleluia alleluia tibi canentes subleva prerutilans aurora rubens rosa delicatum lilium qui natus est pro homine salva nos Christe domine in tuo nomine quem agmina caelestia collaudant et terrestria tu virgo concepisti dulcis mitis et formosa summum caeli gaudium Maria candens lilium tuum placando filium o dulcis et formosa alleluia alleluia tibi canentes subleva tu rutilans aurora tu stella Christi lucida tu vitis copiosa o Maria virgo pia tua vos per suffragia ex poscimus salvari alleluia alleluia tibi canentes subleva tu rutilans aurora exaudi nos miseros et ora pro nobis et feras auxilium nobis post hoc exsilium tu mundi luminosa alleluia alleluia tibi canentes subleva tu rutilans aurora pia et perduc nos ad filium tuum succurre nobis miseris dum dies instat flebilis in nostre mortis hora spem caritatem fidemque nobis clementer tribue virgo mater decora virgo Maria | g02576.Tp2 | Al |
| Alleluia Ave benedicta Maria Jesu Christi matri et filia flos pudoris ros dulcoris dos amoris O Maria caeli via virgo candens lilium stella maris appellaris ora tuum filium Sydus splendoris mater salvatoris tu dignare deprecari virgo mater filium Ne demergat sed abstergat labem prorsus criminum O Maria omni plena gratia | 507047.1 | Al |
| Inviolata intacta et casta es Maria | Quae es effecta fulgida caeli porta | O mater alma Christi carissima | Suscipe pia laudum praeconia | Nostra ut pura pectora sunt et corpora | Quae nunc flagitant devota corda et ora | Tu da per precata dulcissona | Nobis concedas veniam per saecla | O benigna quem sola inviolata permansisti | g03340 | Sq |
| Alleluia Ave benedicta Maria Jesu Christi matri et filia flos pudoris dos amoris ros dulcoris o Maria caeli via virgo candens lilium stella maris appellaris fer nobis auxilium ne demergat sed abstergat prorsus labem criminum sidus splendoris mater salvatoris tu dignare deprecare virgo tuum filium o Maria omni plena gratia | 507047 | Al |
| O Christi mater fulgida scatens fons omni gratia lux pellens quaeque nubila Maria sacratissima | 830421:01 | HV |
| Stella jucunda profuit Maria cujus sum vernula defero nuntia ex radix progenia multiformis fratia cujus caeli fenestra pulchra es et decora ave caelorum domina tu impende cuncta nostra peccamina electorum suffragia intercede pro nostris delictis o regina mater Christi fons origo lucerna te precamur o et alpha parce nostra crimina per immensa saecula | 007677.Tp1 | Psl |
| Stella jucunda pro... Maria cujus sum vernula defero nuntia ex David progenia septiformis cujus caeli fenestra pulchra es et decora quae caelorum domina angelorum suffragia parce nostra atque cuncta crimina regina Christi mater Christi fons origo lucerna deprecamur o alpha parce nostra delicta per immensa saecula | 007677Pzb | Psl |
| Alleluia O consolatrix pauperum Maria tuis precibus auge virtutum numerum in caritate Christi quos tu de mortis manibus per filium humilium mater eripuisti | 507024 | Al |
| Ancilla Christi maria mater dei pauperem (...) | ah37067 | Sq |
| O Maria mater pia veniae (...) | 203472 | A |
| Inviolata integra et casta es Maria quae es effecta fulgida caeli porta o mater alma Christi carissima suscipe pia laudum praeconia nostra ut pura pectora sint et corpora te nunc flagitant devota corda et ora tua per precata dulcissima nobis concedas veniam persaecula o benigna o regina o Maria quae sola inviolata permansisti | 850372 | [M] |
| Salve mater Christi o inclyta (...) | ah40074 | Sq |
| Mane prima sabbati surgens dei filius nostra spes et gloria | Victo rege sceleris rediit ab inferis cum summa victoria | Cujus resurrectio omni plena gaudio consolatur omnia | Resurgentis itaque Maria Magdalenae facta est praenuntia | Ferens Christi fratribus ejus morte tristibus exspectata gaudia | O beati oculi quibus regem saeculi morte jam deposita prima est intuita | Haec est illa femina cujus cuncta crimina ad Christi vestigia ejus lavit gratia | Quae dum plorat et mens orat facto clamat quod cor amat Jesum super omnia | Non ignorat quem adorat quid precetur sed deletur quod mens timet conscia | O Maria mater pia stella maris appellaris operum per merita | Matri Christi coaequata dum fuisti sic vocata sed honore subdita | Illa mundi imperatrix ista beata peccatrix laetitiae primordia fuderunt in ecclesia | Illa enim fuit porta per quam salus est exorta haec resurgentis nuntia mundum replet laetitia | O Maria Magdalena audi vota laude plena apud Christum chorum istum clementer concilia | Ut fons summae pietatis qui te lavit a peccatis servos suos atque tuos mundet data venia | Amen dicant omnia | ah54143 | Sq |
| O Maria stella maris pietate singularis pietatis oculo | Nos digneris intueri ne cuncteris misereri naufraganti saeculo | In hac valle lacrimarum nihil dulce nihil carum suspecta sunt omnia | Quid hic nobis erit tutum cuni nec ipsa vel virtutum tuta sit victoria | Caro nobis adversatur mundus carni suffragatur in nostram perniciem | Hostis instat nos infestans nunc se palam manifestans nunc occultans rabiem | Et peccamus et punimur et diversis irretimur laquis venantium | O Maria mater dei tu post deum summa spei tu dulce refugium | Tot et tantis irretiti non valemus his reniti nec vi nec industria | Consolatrix miserorum suscitatrix mortuorum mortis rumpe retia | Intendentes tuae laudi nos attende nos exaudi nos a morte libera | Quae post Christum prima sedes inter Christi coheredes Christo nos adnumera | Jesu mitis et benigne cujus nomen est insigne dulce salutiferum | Munus nobis da salutis in defectu constitutis plenitudo munerum | Pater fili consolator unus deus unus dator multiformis gratiae | Solo nutu pietatis fac nos simplae trinitatis post spem frui specie | ah54246 | Sq |