ah40237

Full text: 
Pura deum laudet innocentia (...)
Genre: 
AH volume: 
40
AH item number: 
237

Suggestions

Suggested full text Fulltext source Suggested by
Pura deum laudet innocentia | Innocens Christus sua quam sacrat infantia | Parvulorum et morte martyrum pretiosa | Quos saevitia Herodis dare neci jusserat | Dum exstinguere nititur illum qui vitam dare venerat | Natum namque regem audierat | Quem succedere sibi posse inani pavore formidabat quia non caeli regem noverat | Mox invidia accensus et ira fervida infantes abimatu et infra | Occidi jubet in tota Davidis Bethlehem et ejus per cuncta confinia | Statim militum pergunt agmina | Ac tyrannica complent jussa mactantes millia innocentum inter dulcia matrum ubera | O impietas o saeva nimium feritas o nunquam audita crudelitas | Insontes culpa non est quae noxios faciat et mortis subeunt discrimina | O Christi miranda semper et in istis gratia | Pro se passis aeterna quibus est largitus praemia | Ipsi laus sit nunc et in saecula
(Correction)
GB-Ccc Ms 473 Dominique Gatté
1 year 8 months ago

Concordances in the Cantus Index network