Full text:
Diem celebremus virginis die eya | Per quam deus tot miracula fecerat quae tendunt in infinita | Sed quamvis sunt haec inormia proferamus tamen illius aliqua | In primis Liubilam reddidit sanam quae podagra longe jacet per tempora | Leibolfo sedula aufert scabella et per quina hunc reparat dispendia | Morte tenta quaedam puella virginis per verba vitae est reddita | Sensit Gaila hoc in textura Waldpurgis si festa essent colenda | Quid tu Tyura tardas misella cur non reddis ei Xenia | Quae te aegram erexit sanam quae dives Encletica | Sed quis expediat omnia cum sint mille milia | Quae Christus egerat fortia Waldpurgis per merita | Seu debilis natura seu fuerit fortuna coepit naturalia usui apta | Languoribus gravata membra fert qui sana et quod salus est summa ponit delicta | En quid plurima quae quis rogat sensit adepta | Laetus et propria cernit quisque sospes limina | O summi Waldpurga regis amica o placitura castitatis gemma | O virgo quae audis veni electa veni Christi sponsa accipe porisma | Sualaveldis tu digneris interesse placata | Virgunculas tibi datas atque Christo commenda | Adducantur illi et ora
Genre:
Fulltext source:
GB-Ob Selden Supra 0027 (Ox 27)
AH volume:
40
AH item number:
368
- Log in to post comments