Full text:
Laus devota mente choro concinente Christo sit cum gloria Qui evangelistas veri domatistas insignivit gratia | Quique suo more lucem ex fulgore dat per orbis climata Talis dum elegit per quos jam subegit haereses et schismata | His bis bini fontes valles atque montes irrigantes flumine Orti paradiso mundum indiviso illustrantes famine | Illos per bis bina visio divina signat animalia A quibusdam visa formis tunc divisa gestu sed aequalia | Pennis decorata terris elevata cum rotis euntia Facie serena oculorum plena verbi Dei nuntia | In his possunt cerni annuli quaterni quibus archa vehitur Quorum dogma sanum per Samaritanum circumquaque seritur | Tali quasi plaustro mulier ab austro Salomonem adiit In hac ceu quadriga agnus est auriga qui pro nobis obiit | Istis in bis binis caput est et finis Christus complens omnia Horum documentis horum instrumentis florens stat ecclesia | Horum nos precatu mortis a reatu solvat Christi gratia Horum ut doctrina virtus non divina ducat ad caelestia
Genre:
Fulltext source:
AH 40 379
AH volume:
40
AH item number:
379
- Log in to post comments