ah42014

Full text: 
Agedum electus populus et gens sancta frequentate carmina nova | Innovantur omnia cedunt novis vetera Deo gratias | Agni quippe epulas quae primos straverunt in paradiso tellurigenas | Signo crucis reparat omnipotentia Christi Domini atque pietas | O crux omni laude digna o crux cuncto bono donata o crux caelo sublimanda | Lignum vitae arbor sancta frondes tuae sine corruptela fructus tuus salus vera| Sacre frontis insigne et nota qua discernuntur regis agmina | Christiane mentis animae qua conservantur bona omnia | Jesu bone te libenter laudat | Vox et simul conjubilat qui dedisti crucem tuam | In tutelam nostram sempiternam et salutem et gratiam crucem quoque veneramur | Tuam sanctam simul et salutiferam | Conserva nos salvator benigne per ipsam | Qui vivis et regnas in patris et spiritus sancti gratia
Genre: 
Fulltext source: 
AH 42 014
AH volume: 
42
AH item number: 
14

Concordances in the Cantus Index network