Gaude cunctis veneranda Anna mater et cantanda superum concentibus | Anna recte nuncupata gratiosa dono data a deo mortalibus | Ab aeterno praeelecta et a regum stirpe secta manu sapientiae | Ex te nata stella maris virgo mater expers paris regina clementiae | Tu inmensae vas virtutis certam nostrae spem salutis es ordita primitus | Quae cum deo contraxisti gemis carnis et tulisti tanta dona caelitus | O quam felix quam beata tali prole fecundata parens matris gratiae | Stupet omnis creatura laudum tibi litans thura coram dei facie | His accedunt binae natae ex sex proles perbeatae viae Christi comites | En in culmo septem spicae atque vitis ex radice surgentes tres palmites | Vere celsus tuus status et immensus potentatus in caelesti curia | Quid non posses exorare tuum natum si rogare tanta velis gloria | Ergo mater Anna pia tota stirpe cum Maria Jesum ora filium | Quo sic eum veneremur ut in caelis collaetemur post praesens exsilium
Gaude virgo mater Christi quae per aurem concepisti Gabriele nuntio | Gaude quia deo plena peperisti sine poena cum pudoris lilio || Gaude quia tui nati quem dolebas mortem pati fulget resurrectio | Gaude Christo ascendente et in caelum te vidente motu fertur proprio || Gaude quod post ipsum scandis et est honor tibi grandis in caeli palatio | Ubi fructus ventris tui per te detur nobis frui in perenni gaudio
Ad haec virgo regia en ancilla Christi dei mitis hostia fiat ut dixisti sit puellae viscera plena caeli rore dei gestant munera latet flos in flore conceptus flos lilii ventre virginali nobis caetus gaudii fit et meta mali | Ad Mariam virginem missus est de caelis Gabriel archangelus hiis utens loquelis ave plena dei gratia dominum concipies egregia cujus eris mater et filia ne timeas virgo castissima gaude dei filia
Nato patris sine matre nato matris sine patre detur laus et gloria | Qui victricem te felicem ut reginam Katharinam coronavit gloria | Gaudet chorus coelestium suo regi psallentium de tua victoria | Ergo gaude Deo digna et nos tecum o benigna in tui memoria | Virgo pia gloriosa per spiritum Christi sponsa et ipsius filia | Sed secundum carnem florens stirpe decens forma recens costi regis filia | Tu unica parentibus disciplinis scholaribus imbuta divinitus | Praecipuis exterius doctoribus interius dono sancti spiritus | Cujus dulcis te perfudit et suavis te docuit in omnibus unctio | Nam diffusa in labiis larga supervenit tuis ejus benedictio | Ad certamen animata signo crucis roborata regis fers insignia | Oratores superati per te testes Christi te facti possident coelestia | Post reginam egregium regis ducem porphium ducentis militibus | Sociatis convercisti dignos Deo reddidisti unctis caeli civibus | Laudem tanti dux femina facti petis et accipis exorandi spatium | Post carcerem post verbera post rotarum supplicia vitae tenens bravium | Non sanguinem sed lac fundis Katherina mater dulcis de cervice lactea | Cujus corpus per aera in vertice montis Sina virtus vexit caelica | Candidata purpurata stola regis lator legis induit te filius | Speciosa generosa haec regina et benigna cujus hic est filius | Festum tuum celebrantes memoriam venerantes floreant virtutibus | Sponsi tui prece pia in praesentis vitae via fruantur amplexibus | Ergo confer pietatis lac et donum caritatis da salutis oleum | Ut cantemus omnes tecum alleluia carmen laetum angelorum canticum Amen