Full text:
Organa plebs pia psalle jucunda | Benedicti clara quia micant incliti festa per ampla orbis spatia veneranda | Ex libera pulchre qui fuit ortus stirpe virga lucida atque flos scandens ut lilia | Namque florida temnens spreverat a pueritia | Excisa redintegra quem sonant antra laude sacra | Divina pollens gratia per omnia | Justus hic nives frigora fert aspera | Caelesti donatus stola tu Benedicte legislator alme vota vide nostra et data hodie cantica | Lumen mundi nunc per saecla exora Jesum pro nobis spes una monachorum magna gaudia donantem optima | Justi mens praeclara et digna quem nil nocet pessima fraus mortis conscia | Felici qui dextra dat crucis signa crepat fiala mox pestis bajula | Et dum venenata mittit invidus hostis dona viro dei mente mala | Refer inquit ista quo nulli ferant exitia vir sanctus corvo imperat | Ac cuncta stupent pectora noctu quo signabas | Lucide in usum tecta fratrum praeparanda | Magna caeli stella eos semper illustra quos sanctae vitae placida formas regula veraque pollens gloria | Orbis lux maxima tuo vehantur nostra pater ductu jam carmina ad siderea aeterno regi placida | Cum tibi praeconia concinimus audias | Ligati tu fortia videns solvis vincula | Jussa cujus tremunt tartara mortuo dum datur vita libera | Ecce soror et Scholastica culmina dum quaerit virgo supea | Nexa fratri plurima de dulci bona audit patria | Transit ad caelestia cum vera tandem innocentia | Uatum psallens cithara mira sanctorum gemma in caelo nosmet subleva castae precis instantia | Electorum in aula rege nos Benedicte caelorum regis conviva ne nos pater despicias | Tui mox viam plura praetegunt pallia | Ornatque lampas multa dum petis caelica | Rite nostra figi cordis huc prece lumina | Vita nobis Benedicte et verbo facias | Micans luce aeterna
Genre:
Fulltext source:
F-Pn Latin 9449
AH volume:
44
AH item number:
81
- Log in to post comments