Full text:
Ecce pulchra canorum resultet voce alleluia Intimans requiem sanctorum inclitam | Felix stat nimium angelorum rutilans caterva Sancte sancte sancte Deus laude proclamata aeterna | Sedibus ter quaternis apostolorum sedet contio fulgida tribus et linguas judicatura Martyrum inde sacra legio coronata caelesti praeminet clarissimum decus in curia | Hi sunt milites qui mundi superarunt regna Atque mitia fecerunt immitium corda | Honorum serta dantur sanctis digna qui vel prudentes perpetrarunt justa vel fide constantes spreverunt tormenta ergo habent caelestia regna Ubi perenni triumphant gloria atque dulcia depromunt cantica arte laudiflua voce dulciflua Regi Christo submittentes colla | Multum recitaris laude caelestium atque frequentaris in choro virginum alleluia dulcimode te decantant martyrum agmina Laus tibi sit semper Christe per omnia qui caelesti sanctos canentes cithara foves luce tui mira unde tibi proclamemus una | Da nobis aeterna caeli gaudia ubi cantemus omnes alleluia
Genre:
Fulltext source:
AH 44 252
AH volume:
44
AH item number:
252
- Log in to post comments