Genre: 
Full text: 
Omnipotens genitor lumenque et lucis origo | De nihilo jussu verbi qui cuncta creasti | Humano generi peccati ponderere presso Kyrie eleison | Ad caenum terrae missus genitoris ab arce | Indueras carnem casta de virgine natus | Et mundi culpam mundasti sanguine fuso Christe eleison | Aequalis patri seu nato spiritus almus | Trinus personis deus in deitate sed unus Kyrie eleison
Fulltext source: 
Analecta Hymnica vol. 47, #3
AH volume: 
47
AH item number: 
3