Genre: 
Full text: 
Ad decus ecclesiae recitatur hodie | LECTIO libri apocalysis Johannes apostoli | Cui revelata sunt secreta caelestia | IN DIEBUS illis | Talis divinitas ostensa est visio | VIDI civitatem sanctam Jerusalem novam | Quae construitur in caelis vivis ex lapidibus | DESCENDENTEM de cælo | Nuptiale thalamo | A DEO paratam sicut sponsam ornatam viro suo | Super solem splendidum | ET AUDIVI vocem magnam | Nunciantem nova gaudia | DE THRONO dicentem | Veni ostendam tibi | ECCE tabernaculum Dei cum hominibus | Et ad eum venient omnes gentes et dicent gloria tibi Domine | ET HABITABIT cum eis | Nunc et in aevum | ET IPSI populus ejus erunt | Omnes Dei gratia quos a morte redemit perpetua | ET IPSE Deus cum eis erit eorum Deus | Qui moderatur cuncta creata | ET ABSTERGET Deus omnem lacrimam ab oculis eorum | Quorum non sol luna sed Christe vera est lucerna | ET MORS ultra non erit | Ubi cum beatis gloriantur nova canunt Deo carmina gaudia permanent sempiterna | NEQUE luctus neque clamor | Sed caeli premia perpetua | NEQUE dolor erit ultra quae prima abierunt | Justi florebunt | ET DIXIT qui sedebat in throno | In superne majestatis arce | ECCE nova facio omnia | Divina prudentia sancti spiritus gratia per sacra mysteria renovatur ecclesia
Fulltext source: 
CH-SGs : Cod 0382
Notes: 
troped lecture
AH volume: 
49
AH item number: 
398